1*
Carmen eiusdem : ad S. Brant
1
Si mihi nunc pęan sacros concederet arcus :
2
Verteret in nitidos & mea verba pedes :
3
Et daret arguti cultissima plectra leporis :
4
Ad te migraret / hoc duce / culta lyra.
5
Nil rude : nil tepidum : venerando nomine dignum
6
Esse tuo poterit : tu quia dulce canis.
7
Siue voles numeris facundos nectere sensus :
8
Seu fidibus lyricis : optimus arte vales.
9
Expertes numeris seu malis condere voces :
10
Audes magnifico cum Cicerone loqui.
11
Iam modo plaude : tuis fœlix Germania nymphis :
12
Quas fontes Rheni/Danubiique fouent.
13
Non sumus auersi a musis / & Apolline dextro :
14
Tangere iam didicit Theutona terra lyram.
15
Musica nostrates / phœbo duce / venit ad oras.
16
Scimus & argutos voce sonare modos.
17
A regione procul nostra : permessidos vnda
18
Sacra scatet : nec nos Aona prata rigant :
19
Gręcia clara suos potuit lustrare poetas :
20
Hęc quia vicino flumine pasta fuit.
21
Ad latiosque lares facilis penetrauit Apollo :
22
Attulit et secum plectra canora lyrę.
23
Nos tamen / horrendis cœlum produxit in oris /
24
In quibus ingenii est non bene cultus ager.
25
Sarmatice loquimur : ructamus verba labello :
26
Crassiloquas voces patria nostra tulit.
27
Sed postquam Titio sacras euoluere musas
28
Incepit : lepidos atque docere modos :
29
Manauit studiosa cohors : quę pectine / molli

GW5061_010_Basel_a3v