GW5061/B91
n5r
CI
[ Kap. 91 ]
De cauillatione sacerdotum in choro
1'
In choris sacris fatuos videmus
2'
Prauitas oris quibus impudici est :
3'
Eliquant nugas. recoluntque totum
4'
Gesta per orbem.
Garrulitas
chori
Cessent in ecclesi⸗
is vana & multo
fortius fœda & pro
phana colloquia
cessent confabu⸗
lationes quęlibet & c.
Secularia nego⸗
tia in ecclesia non
debent tractari.
1
In templis fatuos plures nunc esse videmus :
2
Stultorum in sacris stat quoque turba choris.
3
Qui nugas spargunt varias / & murmura linguę :
4
Atque cauillantur vocibus assiduis :
n5v

FOLIO
5
Consilium capiunt : quo narragonia fluctus
6
Peruolet Ionias : plaustraque lata parant.
7
O quales ritus seruat nunc sanctio quondam
8
Ecclesię : o leue quam continet illa decus?
9
Nil agitur totum rigido Mauorte per orbem
10
Accidit externis nil quoque grande locis :
11
Quod non in sacris recitetur sedibus : ad que
12
Peruolet extremos vltima fama choros.
13
Pręlia gesta quidem fors in regione Britanna :
14
Pręliaque a Thurco pontica gesta truci
15
Illic narrantur : quoniam reuerentia nulla
16
Diuini cultus : nec pudor vllus adest.
17
Discurrit baculo quoque dormentarius albo :
18
Et noua multa refert / per loca cuncta chori.
19
Sępe matutinas / rerum nouitate relata /
20
Incipiunt : nugas commemorantque nouas :
21
Hoc rumore solent totum consumere tempus
22
Soluere quo decuit cantica sancta deo.
23
Feruor auaritię multos ad limina templi
24
Conuocat : ob nummos carmina rauca canunt.
25
Tutius vsque foret sacros vitare penates :
26
Quam sic sacrilego polluere ore choros.
27
Extra stare velis potius sacra limina templi
28
Si placare deum garrulitate putas.
29
Simplicibus prauos mores / exemplaque praua
30
Pręsbiteri monstrant : scandala plura mouent.
31
An ne putas tali ritu te posse mereri
32
Presbyter ecclesię / & dona sacrata deo?
33
Nam precibus votisque piis laudare tonantem
34
Conuenit : hinc nugas pellite ab ęde sacra.
GW5061/B91
n5r
CI
[ Kap. 91 ]
De cauillatione ſacerdotū in choro:
1'
In choris ſacris fatuos videmus
2'
Prauitas oris quibus impudici e:
3'
Eliquant nugas.recolunt totum
4'
Gea per orbem.
Garruli
tas chori
Ceent ī eccleſi⸗
is vana & multo
fortius fœda & ꝓ
phana colloquia
ceent confabu⸗
latōes qᷓlibet &c.
Secularia nego⸗
tia in eccleſia nō
debent traari.
1
In templis fatuos plures nunc ee videmus:
2
Stultorum in ſacris at quo turba choris.
3
Qui nugas ſpargunt varias/& murmura linguę:
4
At cauillantur vocibus aiduis:
n5v

FOLIO
5
Conſilium capiunt:quo narragonia fluus
6
Peruolet Ionias:plaura lata parant.
7
O quales ritus ſeruat nunc ſanio quondam
8
Eccleſię:o leue ꝗᷓ continet illa decus?
9
Nil agitur totū rigido Mauorte per orbem
10
Accidit externis nil quo grande locis:
11
Quod non in ſacris recitetur ſedibus:ad 
12
Peruolet extremos vltima fama choros.
13
Pręlia gea quidem fors in regione Britanna:
14
Pręlia a Thurco pontica gea truci
15
Illic narrantur:quoniam reuerentia nulla
16
Diuini cultus:nec pudor vllus ade.
17
Diſcurrit baculo quo dormentarius albo:
18
Et noua multa refert/per loca cuna chori.
19
Sępe matutinas/rerum nouitate relata/
20
Incipiunt:nugas cōmemorant nouas:
21
Hoc rumore ſolent totum conſumere tempus
22
Soluere quo decuit cantica ſana deo.
23
Feruor auaritię multos ad limina templi
24
Conuocat:ob nūmos carmina rauca canunt.
25
Tutius vſ foret ſacros vitare penates:
26
Ꝙᷓ ſic ſacrilego polluere ore choros.
27
Extra are velis potius ſacra limina templi
28
Si placare deū garrulitate putas.
29
Simplicibus prauos mores/exempla praua
30
Pręſbiteri monrant:ſcandala plura mouent.
31
An ne putas tali ritu te poe mereri
32
Preſbyter eccleſię/& dona ſacrata deo?
33
Nam precibus votiſ piis laudare tonantem
34
Conuenit:hinc nugas pellite ab ęde ſacra.

1
c. decet de in/
mu. eccl. li. vi.
c. cum decorem
de vi. & ho.
cle.
Hieroni. ad
damasum
Belege

5
Psᷓ. xxxviii.
& . lxxii
Belege

7
Ad ephes. iii.
Belege

15
prouer. v.
Belege

17
nota dormen
tarium

23
glo. c si de cle.
non res. li. vi.
Belege

25
Psᷓ. xv
Belege

27
Neemię. xiii.
Eccle. xxi.
xvi. q. vii. &
hoc diximus.
Belege

32
Act. xii.
24. q. i. omnibus
& . c. quare ex
sola.
Belege