GW5061/B92
n6r
CII
[ Kap. 92 ]
Superbię ostentatio.
1'
Sordida laus semper proprio quę prodit ab ore :
2'
Hanc sapiens refugit.
3'
Efficit & fatuos pomposa superbia plures
4'
Tartara quos rapiunt :
Superbia
Auerte faciem tuam
a muliere corru⸗
pta : & ne circum
spicias speciem alie
nam : propter speciem
mulieris multi pe
rierunt : & ex hoc
concupiscentia quasi
ignis exardescit.
Gladio proprio
eius superbia ampu
tetur. capiatur laqueo
oculorum suorum in
me & percutiam eum
ex labiis charita⸗
tis meę.
1
Efficit & fatuos insana superbia multos
2
Quos vehit in nostro carmine cymba leuis.
3
Est vitium sceleris plenum / & cunctis fugiendum :
4
Sordibus excędit crimina quęque suis :
n6v

FOLIO
5
Primus apud superos nauem hanc fabricauerat olim
6
Nequitię inuentor perfidięque parens.
7
Qui genuit fatuos quosdam : fastusque superbi
8
Progeniem : ponens se procul ante deum :
9
Corda rapit quorum pomposa superbia : iactant
10
Qui quoque / quod studio non meruere suo :
11
Dicit enim fatuus me docta Bononia pauit :
12
Artibus : & sophię dogmata culta bibi.
13
Hinc dignus primam mereor conscendere sedem :
14
Atque inter claros continuare locum :
15
Alter in argiuis ludos celebrasse palęstris
16
Se iactat : nouit vix elementa quidem.
17
Si cuperes sacrę suauissima dona Mineruę
18
Carpere : sufficeret theutona terra tibi :
19
Pascit & egregios iuuenes Germania pugnax :
20
Eloquii quorum nunc monumenta vigent.
21
Hinc tumida debes non mente superbior esse :
22
Vidisti externi quod loca magna maris.
23
Sed quia principium vesana superbia cœpit :
24
Hanc fugiat sapiens : effugiatque bonus :
25
Lucifer ætherei clarus consessor olympi
26
(Candor erat cuius mirificusque nitor :)
27
Corruptus fastu : cœli contemnere patrem
28
Ausus : tartareas mersus iniuit aquas.
29
Hunc sequitur pomposa cohors ad tartara nigra :
30
Ad stygias vndas turba superba ruit.
31
Lucifer & socii : fatuis nunc retia ponunt :
32
Inflatas animas cum quibus vsque rapit.
33
Virtutes cunctas / moresque / superbia sola
34
Destruit : indecores hęc facit esse viros.
n7r

CIII
35
Fœmineum in primis genus ampla superbia vexat :
36
Qua se continuo vestit / & vsque polit.
37
Fœmina quam fastus tumidus rapit atque superbus :
38
Seducit multos : insipidosque facit.
39
Adsit in exemplum Iudith : qua dux Holofernes
40
Interiit : quamuis fœmina casta foret :
41
Iesabel vngebat faciem vultumque fucabat :
42
Dum putat insigni posse placere Iehu.
43
Est mulier vitanda procax : sapientia clamat :
44
Lasciuis oculis pectora casta necat.
45
Fœmina vera humilis titulos sectatur honoris.
46
Laudibus & fruitur fœmina casta bonis.
47
Bersabee si non nudasset crura venusta :
48
Rex dauid : facinus non subiisset atrox.
49
Plures seducit fastus : mentisque superbę
50
Gloria : quę fatuos iam sine fine parat.
51
At deus omnipotens mentes / animosque superbos
52
Fastidit : pœna persequiturque graui.
53
Fœlix cui nondum vesani gloria mundi
54
Imperat : aut qui non ambitione cadit.
55
Cogitat æterni quę sit possessio regni :
56
Angelici lapsum cogitat atque chori.
57
Rebus in externis nil sordida nomina quęrit :
58
Contentus paucis : & moderata colit.
59
Luciferi casum fatui experiuntur inertes.
60
Pręcipitant stygiis corda superba vadis.
61
Dum sibi / dumque suis : choreque Dathanque Abyronque.
62
Offitium vsurpant : ferreque thura parant :
63
Scandere dum fecit : vesana superbia stultos :
64
Deglutiit viuos terra reclusa viros.
GW5061/B92
n6r
CII
[ Kap. 92 ]
Superbię oentatio.
1'
Sordida laus ſemper proprio quę prodit ab ore:
2'
Hanc ſapiens refugit.
3'
Efficit & fatuos pompoſa ſuperbia plures
4'
Tartara quos rapiunt:
Suꝑbia
Auerte faciē tuā
a muliere corru⸗
pta:& ne circum
ſpicias ſpēm alie
nam:ꝓpter ſpēʒ
mulieris multi pe
rierūt:& ex hoc
cōcupiſcentia ꝗᷓſi
ignis exardeſcit.
Gladio proprio
eiꝰ ſuꝑbia ampu
tet.capiat laq̃o
oculoꝶ ſuorū in
me & ꝑcutiā eum
ex labiis charita⸗
tis meę.
1
Efficit & fatuos inſana ſuperbia multos
2
Quos vehit in noro carmine cymba leuis.
3
E vitium ſceleris plenū/& cunis fugiendum:
4
Sordibus excędit crimina quę ſuis:
n6v

FOLIO
5
Primus apud ſuꝑos nauē hanc fabricauerat olim
6
Nequitię inuentor perfidię parens.
7
Qui genuit fatuos quoſdam:fauſ ſuperbi
8
Progeniem:ponens ſe procul ante deum:
9
Corda rapit quoꝶ pompoſa ſuperbia:iaant
10
Qui quo/quod udio non meruere ſuo:
11
Dicit enim fatuus me doa Bononia pauit:
12
Artibus:& ſophię dogmata culta bibi.
13
Hinc dignus primā mereor conſcendere ſedem:
14
At inter claros continuare locum:
15
Alter in argiuis ludos celebrae palęris
16
Se iaat: nouit vix elementa quidem.
17
Si cuperes ſacrę ſuauiima dona Mineruę
18
Carpere:ſufficeret theutona terra tibi:
19
Paſcit & egregios iuuenes Germania pugnax:
20
Eloquii quoꝶ nunc monumenta vigent.
21
Hinc tumida debes non mente ſuperbior ee:
22
Vidii externi ꝙ loca magna maris.
23
Sed quia principiū veſana ſuperbia cœpit:
24
Hanc fugiat ſapiens:effugiat bonus:
25
Lucifer ætherei clarus conſeor olympi
26
(Candor erat cuius mirificuſ nitor:)
27
Corruptus fau:cœli contemnere patrem
28
Auſus:tartareas merſus iniuit aquas.
29
Hunc ſequitur pompoſa cohors ad tartara nigra:
30
Ad ygias vndas turba ſuperba ruit.
31
Lucifer & ſocii:fatuis nunc retia ponunt:
32
Inflatas animas cū quibus vſ rapit.
33
Virtutes cunas/moreſ/ſuperbia ſola
34
Deruit:indecores hęc facit ee viros.
n7r

CIII
35
Fœmineū in primis genus ampla ſuperbia vexat:
36
Qua ſe continuo veit/& vſ polit.
37
Fœmina quā faus tumidus rapit at ſuperbus:
38
Seducit multos:inſipidoſ facit.
39
Adſit in exemplū Iudith:qua dux Holofernes
40
Interiit:ꝗᷓuis fœmina caa foret:
41
Ieſabel vngebat faciem vultū fucabat:
42
Dū putat inſigni poe placere Iehu.
43
E mulier vitanda procax:ſapientia clamat:
44
Laſciuis oculis peora caa necat.
45
Fœmina vera humilis titulos ſeatur honoris.
46
Laudibus & fruitur fœmina caa bonis.
47
Berſabee ſi non nudaet crura venua:
48
Rex dauid:facinus non ſubiiet atrox.
49
Plures ſeducit faus:mentiſ ſuperbę
50
Gloria:quę fatuos iam ſine fine parat.
51
At deus omnipotens mentes/animoſ ſuperbos
52
Faidit:pœna perſequitur graui.
53
Fœlix cui nondū veſani gloria mundi
54
Imperat:aut qui non ambitione cadit.
55
Cogitat æterni quę ſit poeio regni:
56
Angelici lapſum cogitat at chori.
57
Rebus in externis nil ſordida nomina quęrit:
58
Contentus paucis:& moderata colit.
59
Luciferi caſum fatui experiunt inertes.
60
Pręcipitant ygiis corda ſuperba vadis.
61
Dum ſibi/dū ſuis:chore Dathan Abyron.
62
Offitium vſurpant:ferre thura parant:
63
Scandere dū fecit:veſana ſuperbia ultos:
64
Deglutiit viuos terra recluſa viros.

1
Eccle. ix. & xi
Iudith. ix.
Psᷓ. xc. er. 123.
Prouer. vii.
Eccsᷓ. vii.
Oui. meth.
Belege

5
de pe. dis. ii.
hinc etiam
Esaię. xiii.
Belege

Belege

10
Iacobi. iiii
vi. q. i. imita
re
Belege

13
xii. q. ii. glo/
ria episcopi in fi.
Belege

17
Peregrinatio
non facit medi
cum. nulla ars
loco discitur vt
ait Sene.
Belege

21
Iohel. ii.
Belege

23
Ecclesi. x. &
xxvii.
Belege

Belege

29
Iob. xl.
Prouer. xv. &
viii
Psᷓ. xvii.
Sapien. v.
Belege

33
prouer. xiiii.
Iob. xxvi.
Ecclesi. xi.
Belege

35
Prouer. xi.
Eccsᷓ. vii.
Belege

37
Eccle. xix.
prouer. v.
Belege

39
Iudith. ix.
Iesabel. iiii
Regum. ix.
Belege

43
Ecclesi. xiiii
xxvii. q. v.
prouer. xiiii.
Ecclesi. xxv
ii. Reg. xi.
Belege

49
Ecclesi. x.
Iohel. ii.
Belege

Belege

60
Iob. xli.
Esaię. xiiii.
Nume. xvi.
Belege

63
Psᷓ. cv.
Belege