GW5061/B93
n7v
FOLIO
[ Kap. 93 ]
De vsurariis et fœneratoribus.
1'
Quos vsura vorax rapit / & malus ardor habendi :
2'
Ad naues fatuas properent / strictosque rudentes.
3'
Hi sunt qui spoliant inopes : hi fœnora iactant :
4'
Vendunt : rursus emunt / rapiunt / sed merce dolosa.
usurarii.
Exigua dabit &
multa imprope⸗
rabit. hodie fęno
ratur quis & cras re⸗
petit : & odibilis est
homo huiusmodi Mutuum
dantes nihil inde
sperantes. Si quis
vsuram accipit : ra
pinam facit : vita
non viuit.
1
Peior adhuc superest : fatuorum & turba probrosa.
2
Quam cupiunt satyri dilaniare canes.
3
Est nimium mendax : est sordida / turpis / auara :
4
Fit nullis opibus hęc satura innumeris.
n8r

CIIII
5
Pestiferam hanc turbam iuris torquere potestas
6
Debet : & ad meritum perdere supplicium.
7
Digna quidem flagris : rapidissima turba peculi
8
Nudare exutos impietate studet.
9
Atque auidis nummis cumulat frumenta : merumque
10
Frugibus agrestis
agrestis ] aggestis GW5061
horrea plena facit.
11
In cella atque penu spumantia vasa phalerni
12
Continet : & cererem / & grana vetusta nimis :
13
Sola tenet frugum / vini quoque pessima turba :
14
Ciuibus innumeris quod satis vsque foret.
15
Nil metuit superos : nil fulmina dira tonantis :
16
Per scelus atque nefas sordida lucra parat.
17
Parturit illa famem fœdissima turba sitimque :
18
Et plures inopes impietate necat.
19
Iustior & melior nunc est recutita caterua :
20
(Vsuram quamuis exigat illa grauem :)
21
At magis est fœnus tale intolerabile : quod nunc
22
Nostrates rapiunt : christicolumque genus.
23
Pellitur a nostris iudęus finibus exul :
24
Sunt quia christigenis fœnora vota viris.
25
O quam dura nimis nudos exactio vexat
26
Nunc homines : inopis perforat hasta latus.
27
Quos trahit vsurę quęstus : lucrumque dolosum :
28
Ardor auaritię quos trahit / atque sitis.
29
Non fęcunda petunt telluris semina : vites
30
Exoptant steriles : vt fluat inde fames.
31
His quia frumenti : rerum est & copia cornu :
32
Mox ridet : si fors culmina grando ferit.
33
Sunt spurci penitus : qui turpia lucra requirunt
34
Alterius damno : diuitiasque legunt.
GW5061/B93
n7v
FOLIO
[ Kap. 93 ]
De vſurariis & fœneratoribus.
1'
Quos vſura vorax rapit/& malus ardor habendi:
2'
Ad naues fatuas properent/rioſ rudentes.
3'
Hi ſunt qui ſpoliant inopes:hi fœnora iaant:
4'
Vendūt: rurſus emūt/rapiunt/ſed merce doloſa.
uſurarii.
Exigua dabit &
multa imprope⸗
rabit.hodie fęno
rat ꝗs & cras re⸗
petit:& odibilis ē
hōhmōi Mutuū
dātes nihil inde
ſperantes.Si ꝗs
vſuraʒ accipit:ra
pinam facit:vita
non viuit.
1
Peior adhuc ſupere:fatuorū & turba ꝓbroſa.
2
Quam cupiūt ſatyri dilaniare canes.
3
E nimiū mendax:e ſordida/turpis/auara:
4
Fit nullis opibus hęc ſatura innumeris.
n8r

CIIII
5
Peiferam hanc turbam iuris torquere poteas
6
Debet:& ad meritū perdere ſupplicium.
7
Digna quidem flagris:rapidiima turba peculi
8
Nudare exutos impietate udet.
9
At auidis nūmis cumulat frumenta:merū
10
Frugibus aggeis horrea plena facit.
11
In cella at penu ſpumantia vaſa phalerni
12
Continet:& cererem/& grana vetua nimis:
13
Sola tenet frugum/vini quo peima turba:
14
Ciuibus innumeris quod ſatis vſ foret.
15
Nil metuit ſuperos:nil fulmina dira tonantis:
16
Per ſcelus at nefas ſordida lucra parat.
17
Parturit illa famem fœdiima turba ſitim:
18
Et plures inopes impietate necat.
19
Iuior & melior nunc e recutita caterua:
20
(Vſuram ꝗᷓuis exigat illa grauem:)
21
At magis e fœnus tale intolerabile:quod nūc
22
Norates rapiunt:chriicolū genus.
23
Pellitur a noris iudęus finibus exul:
24
Sunt quia chriigenis fœnora vota viris.
25
O ꝗᷓ dura nimis nudos exaio vexat
26
Nunc homines:inopis perforat haa latus.
27
Quos trahit vſurę quęus:lucrum doloſum:
28
Ardor auaritię quos trahit/at ſitis.
29
Non fęcunda petunt telluris ſemina:vites
30
Exoptant eriles:vt fluat inde fames.
31
His quia frumenti:rerū e & copia cornu:
32
Mox ridet:ſi fors culmina grando ferit.
33
Sunt ſpurci penitus:ꝗ turpia lucra requirunt
34
Alterius damno:diuitiaſ legunt.

1
Prouer. xx
Lucę. vi.
Inno. in. c. i.
de vsu. Bal. in.
aūt. ad hec C
e. ti. xiiii. q.
iiii. per totum
Belege

5
c. i. de ep. &
ven.
Belege

7
Ecclesi. xlii.
Esaię. xxxiii.
Belege

9
Ezech. xiii.
Abacuc. ii.
Belege

12
xiiii. q. iiii. ca
nonum & . c. se.
& . c. pe.
Belege

18
Math. xxiii.
Leui. xxv.
Belege

20
Deutr. xxiii.
Exodi. xxii
Hiere. v.
Belege

24
Lucę. xix.
Psᷓ. lxxi.
Belege

27
Ecclesi. xxvii
Belege

32
xiiii. q. iiii
nec hoc & . c.
se. & . c. qui/
cunque
Belege