GW5061/B96
o2v
FOLIO
[ Kap. 96 ]
Largiri et penitere.
1'
Qui dolet & meret propter / quod vertere nequit :
2'
Est fatuus : quoniam cura torquetur inani.
3'
Pręterea est stultus : qui dum largitur amico
4'
Pęnitet : hic donum perdit : meritumque prophanat.
Cum tristi
vultu donare.
Da facie lęta : si⸗
ne lęticia faciei.
Quod dederis per
dis rem meritumque
rei Hylarem dato⸗
rem diligit deus.
Beatius est semper da
re quam accipere.
1
Quid sit largiri : quid sit donare docebo.
2
Virtus magna quidem est : si pietate facis.
3
Mentibus humanis gignit solatia lęta
4
Hęc virtus : si quid dexteritatis habet :
o3r

CVII
5
Munera qui placidis manibus largitur amico :
6
Donat & emerito pręmia digna viro :
7
Laudibus egregiis / fama est cantandus & acri :
8
Is virtutis item nomen habere potest :
9
Ille tamen fatuus : qui cum largitur amico :
10
Pęnitet hunc missi muneris atque dati.
11
Sępe etiam donat hilari non mente bonaque
12
Pollor at in facie / tristitiesque sedet :
13
Atque datum propter / fatuos euellere crines
14
Audet : & improperat quę dedit ante / cito :
15
Munera perdit iners : nam grates soluere nemo
16
Huic cupit : ingrata qui bona mente facit.
17
Ille tamen peior : pro christi qui dat amore :
18
Pęnitet atque operis / muneris atque cito :
19
Quippe deus fatuo non semper pręmia / mox ve
20
Transmittit : sapiunt libera dona deo :
21
Nam deus omnipotens hominis nil munera curat
22
Ast animi donum pensitat ipse pii.
23
Lęticia vultus / inopi qui donat amico :
24
Largiturque bonis ex pietate viris :
25
Consequitur laudes : & grates semper habebit
26
Optima de grato munera corde fluunt.
27
Pungimus interea fatuum quoque : munera semper
28
Qui capit : ingratus attamen vsque manet :
29
Spurcidius nihil est ingrato : nil quoque peius :
30
Hoc vitio rapitur maxima turba nimis
31
Vir bonus & sapiens grato cito donat amico :
32
At studeat gratas ille referre vices.
33
Si donare velis : fluat hoc ex corde benigno :
34
Sic dabitur meritis gratia prompta tuis.
o. iii.
GW5061/B96
o2v
FOLIO
[ Kap. 96 ]
Largiri & penitere.
1'
Qui dolet & meret propter/quod vertere nequit:
2'
E fatuus: quoniam cura torquet inani.
3'
Pręterea e ultus:qui dum largitur amico
4'
Pęnitet:hic donū perdit: meritū ꝓphanat.
Cuʒ trii
vultu do
nare.
Da facie lęta: ſi⸗
ne lęticia faciei.
Quod dederis ꝑ
dis rem meritū
rei Hylarē dato⸗
rem diligit deus.
Beatiꝰ e ſꝑ da
re ꝗᷓ accipere.
1
Quid ſit largiri:quid ſit donare docebo.
2
Virtus magna quidem e:ſi pietate facis.
3
Mentibus humanis gignit ſolatia lęta
4
Hęc virtus:ſi quid dexteritatis habet:
o3r

CVII
5
Munera qui placidis manibus largitur amico:
6
Donat & emerito pręmia digna viro:
7
Laudibus egregiis/fama e cantandus & acri:
8
Is virtutis item nomen habere pote:
9
Ille tamen fatuus:qui cum largitur amico:
10
Pęnitet hunc mii muneris at dati.
11
Sępe etiam donat hilari non mente bona
12
Pollor at in facie/triitieſ ſedet:
13
At datū ꝓpter/fatuos euellere crines
14
Audet: & improperat quę dedit ante/cito:
15
Munera perdit iners:nam grates ſoluere nemo
16
Huic cupit:ingrata qui bona mente facit.
17
Ille tamen peior:pro chrii qui dat amore:
18
Pęnitet at operis/muneris at cito:
19
Quippe deus fatuo non ſemper pręmia/ mox ve
20
Tranſmittit: ſapiunt libera dona deo:
21
Nam deus omnipotens hominis nil munera curat
22
A animi donum penſitat ipſe pii.
23
Lęticia vultus/inopi qui donat amico:
24
Largitur bonis ex pietate viris:
25
Conſequitur laudes: & grates ſemper habebit
26
Optima de grato munera corde fluunt.
27
Pungimus interea fatuum quo:munera ſemper
28
Qui capit:ingratus attamen vſ manet:
29
Spurcidius nihil e ingrato:nil quo peius:
30
Hoc vitio rapitur maxima turba nimis
31
Vir bonus & ſapiens grato cito donat amico:
32
At udeat gratas ille referre vices.
33
Si donare velis:fluat hoc ex corde benigno:
34
Sic dabitur meritis gratia prompta tuis.
o.iii.

1
glo. in. c. i. de
dona. 23. q. 6.
ex his omnibus.
2. Corinth. 9.
Belege

6
Ecclesi. xii
Iob. vl.
Belege

8
Ad coll. iii.
Ad hebre. iiii
Belege

11
Ecclesi. xviii
Belege

14
Eccle. xx
Belege

17
Ecclesi. xxv.
Belege

20
Cantico. viii.
Belege

21
Ecclesi. xiiii.
Belege

23
Prouer. iii.
Ecclesi. 4
Belege

26
prouer. 28.
Belege

Belege

33
ii. thimo. iii.
Lucę. vi
Belege