GW5061/B97
o3v
FOLIO
[ Kap. 97 ]
De accidię vitio.
1'
Desidię vitium toto dominatur in orbe :
2'
Segnitiesque hominum nunc genus omne premit.
3'
Corpora seruorum torpent / fugiuntque labores :
4'
Somnia agunt vetulę : sed precium accipiunt.
Accidia.
Somniferum semen
spargo atque papa⸗
uer : vt inde Dor
miat & deses dor
miat vsque piger.
Vult & non vult
piger : anima autem
operantium inpigua
bitur Sicut acetum
dentibus & fumus
oculis : sic piger
his qui miserunt
eum vsque quo piger
dormis quando consur
ges e somno tuo?
paululum dormies
paululum dormita
bis. & veniet tibi
quasi viator egestas.
1
Torpor sit quamuis mentis destructio : cunctis
2
Pernicies : tamen hunc sedula turba petit.
3
Vnde etiam accidiam vitium pręgrande putamus
4
Ex cuius gremio proh mala magna fluunt.
o4r

CVIII
5
Quem premit vsque adeo torpenti in corpore langor
6
Accidię. aut cuius marcida membra iacent :
7
Desidiam propter nequeat quod voluere crura :
8
Sed patitur lassos / igne perire pedes :
9
Est fatuus vecors / & nigro stigmate dignus
10
Pręstet vt exemplar desidię vsque suę.
11
Desidiosus homo cunctis incommodus horis
12
Luminibus fumus ceu malus esse solet.
13
Assidue solitus flammas seruare camini :
14
Obstat enim sibi met solus vbique piger.
15
Fœlix qui iusto exercet sua membra labore :
16
Et manibus panem quęritat vsque suis.
17
Sed deus hunc punit tormento sępe cruento
18
Quem premit assidue torpor & accidia.
19
Pręmia largitur deus optimus ampla labori
20
Non is manducet quique labore caret.
21
Accidię vitium metuenda pericula mundo
22
Intulit : ad facinus principiumque dedit.
23
Rex Dauid torpore graui / & cum deside vita
24
Factus adulter erat / atque homicida simul
25
Roma labore vigil / fregit Chartaginis arces :
26
Desidia interiit Roma subinde cito :
27
Postquam militia & belli sudore vacabant
28
Romani : & nusquam bella vel hostis erat :
29
Accidia & luxu / robur Romana iuuentus
30
Perdidit : hoc cecidit inclyta Roma modo
31
Nam prius externis pugnisque & marte feroci
32
Pascebat fortes bellica Roma viros.
33
Sed postquam luxu fracta est : venerique parentans
34
Illecebris / vires perdidit illa suas.
o. iiii.
GW5061/B97
o3v
FOLIO
[ Kap. 97 ]
De accidię vitio.
1'
Deſidię vitium toto dominatur in orbe:
2'
Segnitieſ hoīm nunc genus omne premit.
3'
Corpora ſeruorum torpent/fugiunt labores:
4'
Somnia agunt vetulę:ſed precium accipiunt.
Accidia.
Somniferū ſemē
ſꝑgo at papa⸗
uer:vt inde Dor
miat & deſes dor
miat vſ piger.
Vult & non vult
piger: aīa autem
oꝑantiū inpigua
bit Sicut acetum
dentibus & fumꝰ
oculis : ſic piger
his qui miſerunt
eū vſ quo piger
dormis q cōſur
geſ e ſomno tuo?
paululū dormies
paululū dormita
bis. & veniet tibi
qᷓſi viator egeaſ.
1
Torpor ſit ꝗᷓuis mentis deruio:cunis
2
Pernicies:t hunc ſedula turba petit.
3
Vnde etiā accidiam vitiū pręgrande putamus
4
Ex cuius gremio proh mala magna fluunt.
o4r

CVIII
5
Quem premit vſ adeo torpenti ī corpore langor
6
Accidię.aut cuius marcida membra iacent:
7
Deſidiam propter neq̃at ꝙ voluere crura:
8
Sed patitur laos/igne perire pedes:
9
E fatuus vecors/ & nigro igmate dignus
10
Pręet vt exemplar deſidię vſ ſuę.
11
Deſidioſus homo cunis incōmodus horis
12
Luminibus fumus ceu malus ee ſolet.
13
Aidue ſolitus flāmas ſeruare camini:
14
Obat enim ſibi met ſolus vbi piger.
15
Fœlix qui iuo exercet ſua membra labore:
16
Et manibus panem quęritat vſ ſuis.
17
Sed deus hunc punit tormento ſępe cruento
18
Quem premit aidue torpor & accidia.
19
Pręmia largitur deus optimus ampla labori
20
Non is manducet qui labore caret.
21
Accidię vitium metuenda pericula mundo
22
Intulit:ad facinus principium dedit.
23
Rex Dauid torpore graui/& cum deſide vita
24
Faus adulter erat/at homicida ſimul
25
Roma labore vigil/fregit Chartaginis arces:
26
Deſidia interiit Roma ſubinde cito:
27
Poꝗᷓ militia & belli ſudore vacabant
28
Romani: & nuſꝗᷓ bella vel hois erat:
29
Accidia & luxu/robur Romana iuuentus
30
Perdidit:hoc cecidit inclyta Roma modo
31
Nam prius externis pugniſ & marte feroci
32
Paſcebat fortes bellica Roma viros.
33
Sed poꝗᷓ luxu fraa e:veneri parentans
34
Illecebris/vires perdidit illa ſuas.
o.iiii.

1
bea. tho. perte. i
qui. lxiii. ar. ii.
& . 2. 2. q. 35.
ar. ii. & in. q
de malo. q. ii.
ar. ii
Belege

6
Prouer. vi.
Sapien. xv.
Belege

8
prouer. xv. &
xxvi.
Prouer. xviii
Belege

11
Prouer. x
Eccsᷓ. x
Belege

15
Prouer. xx
Belege

17
Prouer. xxi
& . xxii.
Belege

19
Iob. v.
Belege

20
Eccsᷓ. ii.
Ecclesi. li.
Belege

22
ii. thessa. iii.
Belege

23
ii. Reg. xi.
Belege



Belege