GW5061/B102
p3v
FOLIO
[ Kap. 102 ]
De falsariis et fraudulentia.
1'
Alchimia docet fallax : corruptio vini & :
2'
Quas fraudes hominum perfidus orbis agat.
3'
Omnibus in rebus fraudis falsique / dolique :
4'
Cuncta scatent vitio : tuta nec vlla fides.
De falsariis
rerum omnium.
Valeant alchimistę
quoniam species
rerum transmutari
non possunt. Quisquis
ergo credit posse
fieri aliquam creatu⸗
ram : aut in melius :
aut in deterius im
mutari / aut trans⸗
formari in aliam
speciem vel in aliam
similitudinem nisi ab
ipso creatore per
omnia fecit & per quem
omnia facta sunt : pro
cul dubio infidelis
est & pagano de
terior.
1
Iam nisi centenas tribuant in carmine voces
2
Castalię : totidem linguas : viresque potentes
3
Dictandi : nequeam falsos componere stultos.
4
Copia magna quidem est illorum : magna caterua
p4r

CXVI
5
Inde opus est ratibus / plures superaddere classes :
6
Vt per longinquas sulcent me remige terras :
7
Et spargant passim merces / fraudesque dolosas.
8
Sed genus est varium quod fraudibus inficit orbem :
9
Falsus amor fallit multorum credula corda :
10
Nempe latens gestat / sub lingua sępe venenum.
11
Falsi etiam & ficti nunc inueniuntur amici :
12
Fraudibus inmixtis qui dulcia quęque loquuntur :
13
Quę longe a vero & sincero pectore distant.
14
Consilium falsum largitur pręmia multis :
15
Decipiunt multos simulata & credula verba.
16
Nemo communes res curat : publica facta
17
Marcent : in propria & mentimur commoda passim.
18
Germanus fratrem : fallit natusque parentem :
19
Aut fraudare cupit : nullum est iam pignus amoris.
20
Relligio falsos cultores sustinet : atque
21
Clericus & monachi hipocrisi / falsisque laborant.
22
Mentibus : exterius redolent : sed sub cute quid non?
23
Atque lupi plures / ouium nunc vellera portant.
24
Simplicitas extra fulget : sub pectore vulpis.
25
Contaminat totum & nunc falsa pecunia mundum :
26
Argentum minuunt : miscent quodcumque metallum :
27
Auri confundunt speciem : gemmasque dolosas
28
Pro veris vendunt : nummus sua pondera nescit.
29
Est fraus in numero : mensura / & pondere rerum :
30
In vino fraus est : merx est nunc omnis iniqua.
31
Nulla fides hominum : fraudes sibi quisque latentes
32
Tractat : & in rebus fallatia nomina quęrit.
33
Fœlix ille quidem est : qui fraudes effugit omnes :
34
Pauci inquam fidi nunc sunt : minimique fideles :
p. iiii.
GW5061/B102
p3v
FOLIO
[ Kap. 102 ]
De falſariis & fraudulentia.
1'
Alchimia docet fallax:corruptio vini &:
2'
Quas fraudes hominū perfidus orbis agat.
3'
Omnibus in rebus fraudis falſi/doli:
4'
Cuna ſcatent vitio:tuta nec vlla fides.
De falſa⸗
riis rerum oīm.
Valeant alchimi
ę quoniaʒ ſpēs
rerū tranſmutari
non pt.Quiſꝗs
ergo credit poe
fieri aliꝗᷓ creatu⸗
rā:aut in melius:
aut in deteriꝰ im
mutari/aut trāſ⸗
formari in aliam
ſpeciē vel in aliā
ſiłitudinē niſi ab
ipſo creatore per
oīa fecit & ꝑ quē
oīa faa ſunt: ꝓ
cul dubio infideł
e & pagano de
terior.
1
Iam niſi centenas tribuant in carmine voces
2
Caalię:totidem linguas:vireſ potentes
3
Diandi:nequeam falſos componere ultos.
4
Copia magna quidem e illorū:magna caterua
p4r

CXVI
5
Inde opus e ratibus/plures ſuperaddere claes:
6
Vt ꝑ longinquas ſulcent me remige terras:
7
Et ſpargant paim merces/fraudeſ doloſas.
8
Sed genus e variū quod fraudibus inficit orbē:
9
Falſus amor fallit multorum credula corda:
10
Nempe latens geat/ſub lingua ſępe venenum.
11
Falſi etiam & fii nunc inueniuntur amici:
12
Fraudibus inmixtis qui dulcia quę loquunt:
13
Quę longe a vero & ſincero peore diant.
14
Conſilium falſum largitur pręmia multis:
15
Decipiunt multos ſimulata & credula verba.
16
Nemo cōmunes res curat:publica faa
17
Marcent:in propria & mētimur cōmoda paim.
18
Germanus fratrem:fallit natuſ parentem:
19
Aut fraudare cupit:nullum e iam pignus amoris.
20
Relligio falſos cultores ſuinet:at
21
Clericus & monachi hipocriſi/falſiſ laborant.
22
Mentibus:exterius redolēt:ſed ſub cute quid nō?
23
At lupi plures/ouium nunc vellera portant.
24
Simplicitas extra fulget:ſub peore vulpis.
25
Contaminat totum & nūc falſa pecunia mundū:
26
Argentū minuunt:miſcent quodcū metallū:
27
Auri confundunt ſpeciem:gemmaſ doloſas
28
Pro veris vendunt:nūmus ſua pondera neſcit.
29
E fraus in numero:menſura/& pondere rerum:
30
In vino fraus e:merx e nūc omnis iniqua.
31
Nulla fides hominū:fraudes ſibi quiſ latentes
32
Traat:& in rebus fallatia nomina quęrit.
33
Fœlix ille quidem e:qui fraudes effugit omnes:
34
Pauci inꝗᷓ fidi nunc ſunt:minimi fideles:
p.iiii.

1
Contra Alchi
mistas. vide
tex. in. c. episcopi
circa. fi. xxvi.
q. v.
Belege

9
Prouer. xi. &
xxix.
Ecclesi. vi.
Belege

12
Ecclesi. 37.
Belege

14
Prouer. xii
Ecclesi. viii
& . 37.
Belege

Belege

21
Math. vii.
Belege

24
Ezech. xiii
Belege

25
Luce. xiii.
Belege

26
Prouer. xviii
Belege

28
Hieremię. v
& . vii.
Belege

30
Ecclesi. 27.
Belege

Belege

33
Prouer. xx
Belege