GW5061/B48
s2v
FOLIO
[ Kap. 48 ]
Socialis nauis mechanicorum.
1
Stultorum trahitur collecta caterua virorum
2
Qui manibus quęrunt sępe alimenta suis :
3
Artificis quisquis signum prętendit : & effert
4
Quid sciat : & foueat qua ratione domum :
5
Adsunt mœchanici : quorum vela ampla leuata :
6
Cum celeri remo per freta vasta volant.
7
Cur tamen hi fatui sint ad mea laxa vocati
8
Carbasa? iam causas cum ratione canam.
9
Cunctorum veluti status immutatur / in omni
10
Tempore : nec stabili conditione manet :
11
Artificum pariter sic fit mutatio semper.
12
Hos fatuos merito nostra carina vehit.
13
Hoc vitium primum est : quod seruus quisque / magister
14
Esse cupit : callet & tamen ipse nihil :
15
Artifices multi fatuique sine arte vagantur :
16
Stultitia merces diminuuntque sua.
17
Alter in alterius damnum sudore laborat :
18
Se tamen inprimis decipit expolians :
19
Vendit opus magna forsan mercede paratum :
20
Incitat & vexat hunc quia liuor edax :
21
Attamen artificum deformis abusio sectę
22
Paupertate graui corpora multa premit
23
Hi res mox vendunt positas prę merce minuta
24
Hi precio vendunt pro liuiore suas :
25
Alter in alterius damnum contemnere lucrum
26
Assolet : & vendit tunc male sarta palam.
27
Qui modico vendunt precio : res non bene sartas
28
Vendunt. artifices hęc mala culpa notat.
s3r

CXXXIX
29
Omnes qui cupiunt emptores fallere blandis
30
Fraudibus : hi certe se quoque decipiunt.
31
Męchanici culpas & stigmata nigra merentur
32
Turpantes operas / artificesque manus :
33
Decrescunt omnes mercatus : nemo fidelis
34
Mercator : quiuis ditior esse cupit.
35
Rebus in humanis mutatio tanta lacessit
36
Multos : atque inopes reddit vbique viros.
37
Non opus est multis facinus componere verbis
38
Artificum : liuor pectora cuncta trahit.
39
Temporibus nostris qui constans esse laborat :
40
Hunc stultum vulgus insipidumque vocat.
GW5061/B48
s2v
FOLIO
[ Kap. 48 ]
Socialis nauis me
chanicorum.
1
Stultorum trahitur collea caterua virorum
2
Qui manibus quęrunt ſępe alimenta ſuis:
3
Artificis quiſquis ſignū prętendit: & effert
4
Quid ſciat: & foueat qua ratione domum:
5
Adſunt mœchanici:quorum vela ampla leuata:
6
Cū celeri remo per freta vaa volant.
7
Cur tamen hi fatui ſint ad mea laxa vocati
8
Carbaſa?iam cauſas cū ratione canam.
9
Cunoꝶ veluti atus īmutat/in omni
10
Tempore:nec abili conditione manet:
11
Artificum pariter ſic fit mutatio ſemper.
12
Hos fatuos merito nora carina vehit.
13
Hoc vitium primū e:ꝙ ſeruus quiſ/magier
14
Ee cupit:callet & tamen ip̃e nihil:
15
Artifices multi fatui ſine arte vagant:
16
Stultitia merces diminuunt ſua.
17
Alter in alterius damnū ſudore laborat:
18
Se tamen inprimis decipit expolians:
19
Vendit opus magna forſan mercede paratum:
20
Incitat & vexat hūc ꝗa liuor edax:
21
Attamen artificū deformis abuſio ſeę
22
Paupertate graui corpora multa premit
23
Hi res mox vendunt poſitas prę merce minuta
24
Hi precio vendūt pro liuiore ſuas:
25
Alter in alterius damnum contemnere lucrum
26
Aolet:& vendit tunc male ſarta palam.
27
Qui modico vendunt precio:res non bene ſartas
28
Vendunt.artifices hęc mala culpa notat.
s3r

CXXXIX
29
Omnes qui cupiunt emptores fallere blandis
30
Fraudibus:hi certe ſe quo decipiunt.
31
Męchanici culpas& igmata nigra merentur
32
Turpantes operas/artificeſ manus:
33
Decreſcunt omnes mercatus:nemo fidelis
34
Mercator:quiuis ditior ee cupit.
35
Rebus in humanis mutatio tanta laceit
36
Multos:at inopes reddit vbi viros.
37
Non opus e multis facinus componere verbis
38
Artificum:liuor peora cuna trahit.
39
Temporibus noris qui conans ee laborat:
40
Hunc ultum vulgus inſipidum vocat.

11
Prouer. xi.
Belege

13
de elec. cum
in magistrum
lxi. dis. miserum
xlix. dis. sacer
dos.
Belege

19
Ezech. vii.
Belege

25
Leuiti. xxv.
Belege

27
Ecclesi. xxvii.
Belege