GW5061/B19
d6r
XXX
[ Kap. 19 ]
De nimia garrulitate.
1'
Qui linguam frenat : rictus compescit & oris :
2'
Mens angore huius tristiciaque vacat.
3'
Qui loquitur temere cadit in discrimina : sicut
4'
Quę pullos prodit murmure pica loquax.
Garrula
lingua.
Omnis natura besti⸗
arum & volucrum &
serpentum & cetero⸗
rum domantur & do⸗
mita sunt a natu⸗
ra humana : linguam
autem nullus hominum
domare potest Inqui⸗
etum malum plena
veneno mortife⸗
ro. ipsa maculat
totum corpus etc.
Qui custodit os
suum custodit animam
suam : qui autem inconsi⸗
deratus est ad loquen⸗
dum sentiet mala.
1
Garrulus atque loquax qui tempore blacterat omni
2
Ad nauem is properet fatuam : conscendat in arcem.
3
Carbasa ventus agit : fatui properate loquaces.
4
Sunt plures quorum est summa oblectatio vitę :
d6v

FOLIO
5
Summus & affectus linguam exercere procacem.
6
Dum tangunt : quod nemo volet tetigisse : merentur
7
Inuidię telum : melius tacuisse profecto
8
Qui reticere potest cum magno forsan honore :
9
Attamen eloquitur : nec vult compescere fauces :
10
Incurrit quandoque grauis discrimina noxę :
11
Et casus miseros. melius strinxisse labellum.
12
Respondet qui sponte sua : non ante rogatus.
13
Se fatuum
fatuum ] fatunm GW5061
insulsum cunctis exponit : & offert /
14
Obscenę pariter commissa pericula linguę.
15
Sunt fatui plures qui garrulitatis iniquę
16
Lęticiam capiunt : & linguę gaudia vana :
17
Quę tamen interdum pęna plectuntur acerba.
18
Multos lingua procax casus sufferre coegit
19
Angustos : quid enim fallax delatio prodest?
20
Linguosus / sua cum phas est malefacta fateri :
21
Atque sacerdoti culpam proferre. silescit :
22
Nec verbum ructare potest : dum pręmia cęli
23
Dantur : & examen miserum de crimine fertur.
24
Multi prudentes & sani forte fuissent :
25
Si se non proprię fędassent verbere linguę
26
Adsit in exemplum miseris / normamque salubrem
27
Pica loquax. pullos quę garrulitate frequenti
28
Prodit : & ad nidum nimio clamore susurrat.
29
Pauca loqui : & castę seruare silentia linguę
30
Tutius & melius. qui respondere laborat
31
Omnibus : incurrit damnum quandoque molestum.
32
Sermo placet modicus : moderato tempore fusus.
33
Virtus clara quidem est tutum seruare labellum.
34
Rite loqui fas est : quod bona lingua docet.
GW5061/B19
d6r
XXX
[ Kap. 19 ]
De nimia garrulitate.
1'
Qui linguam frenat:rius compeſcit&oris:
2'
Mens angore huius triicia vacat.
3'
Qui loquitur temere cadit in diſcrimina:ſicut
4'
Quę pullos prodit murmure pica loquax.
Garrula
lingua.
Oīs natura bei
arū & volucrū &
ſerpētū & cetero
rū domātur&do
mita ſunt a natu
ra hūana:linguā
aūt nullus hoīm
domare t Inꝗ
etū malū plena
veneno mortife⸗
ro.ipſa maculat
totū corpus &c.
Qui cuodit os
ſuū cuodit aīaʒ
ſuā: ꝗ aūt incōſi⸗
deratꝰ ē ad loquē
dū ſentiet mala.
1
Garrulus at loquax ꝗ tempore blaerat omni
2
Ad nauē is properet fatuam:conſcendat in arcē.
3
Carbaſa ventus agit:fatui proꝑate loquaces.
4
Sunt plures quorū eſt ſumma obleatio vitę:
d6v

FOLIO
5
Summus & affeus linguā exercere procacem.
6
Dum tangunt:quod nemo volet tetigie:merētur
7
Inuidię telum:melius tacuie profeo
8
Qui reticere pote cum magno forſan honore:
9
Attamen eloquitur:nec vult compeſcere fauces:
10
Incurrit quando grauis diſcrimina noxę:
11
Et caſus miſeros.melius rinxie labellum.
12
Reſpondet qui ſponte ſua:non ante rogatus.
13
Se fatuum inſulſum cunis exponit: & offert/
14
Obſcenę pariter cōmia pericula linguę.
15
Sunt fatui plures qui garrulitatis iniquę
16
Lęticiam capiunt: & linguę gaudia vana:
17
Qui tamen interdū pęna pleuntur acerba.
18
Multos lingua procax caſus ſufferre coegit
19
Anguos:quid enim fallax delatio prode?
20
Linguoſus/ſua cum phas e malefaa fateri:
21
At ſacerdoti culpam proferri.ſileſcit:
22
Nec verbū ruare pote:dum pręmia cęli
23
Dantur: & examen miſerum de crimine fertur.
24
Multi prudentes & ſani forte fuient:
25
Si ſe non proprię fędaent verbere linguę
26
Adſit in exemplum miſeris/normam ſalubrē
27
Pica loquax.pullos quę garrulitate frequenti
28
Prodit: & ad nidum nimio clamore ſuſurrat.
29
Pauca loqui: & caę ſeruare ſilentia linguę
30
Tutius & melius.qui reſpondere laborat
31
Omnibus:incurrit damnū quando moleū.
32
Sermo placet modicus:moderato tempore fuſus.
33
Virtus clara quidē e tutū ſeruare labellum.
34
Rite loqui fas e:quod bona lingua docet.

1
proue. xiii. & . x
Ps. cxxxix.
Eccle. ix.
Iacobi. iii.
Belege

5
Ecclesiasti. v.
Belege

9
prouer. xvii.
Belege

11
digito compesce
labellum.
Belege

Belege

13
Iob. xv.
prouer. xviii.
Belege

18
Hiere. xviii.
Belege

19
Osee. vii.
Belege

26
Pica

29
Eccs. v.
Belege

30
prouer. xxv.
Belege

32
Eccs. iii.
Belege