GW5061/B21
d8r
XXXII
[ Kap. 21 ]
De eo qui in alios animaduertit / & met peccat.
1'
Quisquis iter planum poterit transire viator :
2'
Quod monstrat posita dextera fixa via :
3'
Attamen in cęno : atque situ : crassaque palude
4'
Ambulat : is sensu / seu ratione caret.
Medice cura
te ipsum.
Bene docendo &
male viuendo deum
instruis quod te con⸗
demnare debeat
Qui vidit vtilius
& facit deteriora
Absit ei radius lu⸗
cis sine mora. Ex⸗
tersis oculis alio⸗
rum damna videmus
Ad discernendum
propria sensus habet
1
Peruolat ad nostros / censorum turba / phaselos
2
Qui procul aduertunt alienę crimina frontis.
3
Castigant facinus : quod nec committere abhorrent :
4
Et proprias vitii sordes / scelerisque patrati
d8v

FOLIO
5
Abscondunt maculas : alios culpare parati :
6
Omnia facta hominum temere in conuitia vertunt
7
Ridiculum nasum tollunt grandesque cachynnos.
8
Nec tamen aduertunt quam sautia membra malorum
9
Gestent. & morbos vitioso in pectore natos.
10
Sępe manus fixa in directo tramite campi
11
Monstrat iter rectum : per quod non ambulat ipsa.
12
Sic faciunt tales / hominum delicta notantes :
13
Nec proprium censent facinus : vitamque pudendam
14
Quique volunt oculo de fratris sumere spinam :
15
Inspiciant se ferre trabem : pondusque molestum.
16
Multi se Curios simulant : durosque Catones :
17
Fabritiosque probos : simulant sanctosque Metellos :
18
Multi Socraticam tentant ostendere frontem : &
19
Grande supercilium : quorum tamen impia vita est.
20
Et quorum tacita sudant pręcordia noxa.
21
Hinc Ciceronis adest sententia clara diserti
22
Qua docet : vt nullus peccata aliena fatiget :
23
Hic nisi sit vacuus vitiis / & criminis expers.
24
Multa tibi possem dare nunc prouerbia patrum.
25
Nam veluti medicus qui alios sanare medelis
26
Molitur : nec se poterit sanare medendo
27
Sic agit ille quidem : qui alienos carpere mores
28
Gliscit : & in propriis delictis turpiter hęret.
29
Sunt plures : aliis bene consultare sciunt qui :
30
At sibimet nequeunt licitum suadere & honestum
31
Vos quoque presbyteri : populo qui concionatis
32
Iussa dei : fideique simul pręcepta sacratę :
33
Quando alios homines verbis culpatis & ore :
34
Vita sit inmunis vestra / & sine sorde probata.
GW5061/B21
d8r
XXXII
[ Kap. 21 ]
De eo ꝗ in alios aīaduertit/& met peccat.
1'
Quiſquis iter planū poterit tranſire viator:
2'
Quod monſtrat poſita dextera fixa via:
3'
Attamen in cęno:at ſitu:craa palude
4'
Ambulat:is ſenſu/ſeu ratione caret.
Medice
cura
te ip
ſum.
Bene docendo &
male viuēdo deū
inſtruis quō te cō
demnare debeat
Qui vidit vtilius
& facit deteriora
Abſit ei radiꝰ lu⸗
cis ſine mora. Ex
terſis oculis alio⸗
rū dāna videmꝰ
Ad diſcernendū
ꝓpria ſenſus hēt
1
Peruolat ad noſtros/cenſorum turba/phaſelos
2
Qui procul aduertunt alienę crimina frontis.
3
Caſtigant facinus:quod nec cōmittere abhorrēt:
4
Et proprias vitii ſordes/ſceleriſ patrati
d8v

FOLIO
5
Abſcondunt maculas:alios culpare parati:
6
Omnia faa hominū temere in conuitia vertunt
7
Ridiculū naſum tollunt grandeſ cachynnos.
8
Nec tamen aduertunt ꝙᷓ ſautia membra malorum
9
Geent. & morbos vitioſo in peore natos.
10
Sępe manus fixa in direo tramite campi
11
Monſtrat iter reū:per quod non ambulat ipſa.
12
Sic faciunt tales/hominū delia notantes:
13
Nec ꝓpriū cenſent facinus:vitam pudendam
14
Qui volunt oculo de fratris ſumere ſpinam:
15
Inſpiciant ſe ferre trabem:ponduſ moleū.
16
Multi ſe Curios ſimulant:duroſ Catones:
17
Fabritioſ probos:ſimulant ſanctoſ Metellos:
18
Multi Socraticam tentant oendere frontem:&
19
Grande ſupercilium:quorū tamen impia vita e.
20
Et quorū tacita ſudant pręcordia noxa.
21
Hinc Ciceronis ade ſententia clara diſerti
22
Qua docet:vt nullus peccata aliena fatiget:
23
Hic niſi ſit vacuus vitiis/& criminis expers.
24
Multa tibi poem dare nunc prouerbia patrū.
25
Nam veluti medicus qui alios ſanare medelis
26
Molitur:nec ſe poterit ſanare medendo
27
Sic agit ille quidem:qui alienos carpere mores
28
Gliſcit:& inpropriis deliis turpiter hęret.
29
Sunt plures:aliis bene conſultare ſciunt qui:
30
At ſibimet nequeunt licitum ſuadere &honeum
31
Vos quo presbyteri:populo qui concionatis
32
Iua dei:fidei ſimul pręcepta ſacratę:
33
Quando alios homines verbis culpatis & ore:
34
Vita ſit inmunis vera/& ſine ſorde probata.

1
xl. dis. c. i. iu⸗
sti quod cum co.
ceterum
glo. in c. ea que
de sta. regu.
Belege

5
iii. q. vii. iudi⸗
cet & c. in gra⸗
uibus.
Belege

12
iii. q. vii. tria.
Belege

14
Math. vii.
Luce. vi.
Belege

Belege

18
Fsayę Esayę . ix.
Belege

Belege


24
Luce. nii. Luce. iiii.
xxvi. dis. vna
tantum.
Belege

28
i. q. i. multi
Belege

31
xliii. dis. sit re
ctor.
Belege

33
xxv. dis. primum
xlvi. dis. i.
necesse
Belege