GW5061/B26
e5r
XXXVII
[ Kap. 26 ]
De inutilibus votis & petitionibus.
1'
Qui superos passis manibus / votisque precatur :
2'
Nec tamen ex iusto pectore vota fluunt :
3'
Quod petit a superis votum non percipit illud :
4'
Materiam risus deinde aliquando dabit.
Quid orandum
Ante orationem prę⸗
para animam tuam.
orationes enim iu⸗
storum exaudiet
dominus Melior
est finis orationis quam
principium Orandum
est vt sit mens sana
in corpore sano.
Superosque precetur
& oret Vt redeat
miseris abeat for⸗
tuna superbis. Sci⸗
mus autem quoniam
peccatores deus non
exaudit.
1
Carpimus hac Satyra optatus quoque / & improba vota
2
Quę temere a superis nulla ratione precamur.
3
Voto / homo sępe petit. quę non intelligit ipse.
4
Sed quę tristia sint discrimina forte datura.
e5v

FOLIO
5
Adsit in exemplum Midas rex : supplice voto
6
Qui temere optabat quod quicquid tangeret aurum
7
Esset : & hinc stolidę damnosa optatio mentis
8
Huic fuit ad pęnam. nam panis versus in aurum
9
Atque merum fuerat : sic voti damna luebat :
10
Auriculas asini fatua vt ceruice referret.
11
Multi diuitias optant / censusque superbos :
12
Et manibus quatiunt : Iouis atque impellere tentant
13
Aures : nummorum vt magnum concedat aceruum.
14
O male vouentes : funesta pecunia multos
15
Ad miseros casus : & tristia fata retrusit.
16
Quid lycini prosunt ędes : quid iugera campi?
17
Quid crassi census? quid Crœsi maxima gaza?
18
Non faustum nacti finem : non funera recta.
19
Poscit opem neruis quidam / longamque senectam :
20
Poscit & in longis opulentus viuere sęclis :
21
Quem tamen assiduę crapulę / tucetaque crassa
22
Debilitant : neruosque terit lasciua voluptas.
23
In pœnam multis fuit olim annosa senectus
24
In qua sollicito sudamus sępe dolore.
25
Peleus : & Nestor viuax : Itacusque Laertes :
26
Questi sunt seram nimium tardamque senectam.
27
Accedunt senibus quandoque incommoda multa.
28
Tum trahit ad votum quosdam mundana potestas
29
Exitiumque quę sępe parit / mœstamque ruinam.
30
Exoptant alii formosos corporis artus :
31
Atque animę iccirco perdunt plęrumque salutem.
32
Optandum est / vt sit mens sana in corpore sano
33
Et bona fama : fides : & morum vita bonorum :
34
Et sedeat virtus in casto pectore fulgens.
GW5061/B26
e5r
XXXVII
[ Kap. 26 ]
De inutilibus votis & petitionibus.
1'
Qui ſuperos paſſis manibus/votiſ precatur:
2'
Nec tamen ex iuo peore vota fluunt:
3'
Quod petit a ſuperis votū non percipit illud:
4'
Materiam riſus deinde aliquando dabit.
Quid o⸗
randum.
Ante orationē 
para aīam tuam.
orationes enī iu⸗
orum exaudiet
dominus Melior
e finis or̄onis ꝗ͂
prīcipiū Orandū
ē vt ſit mens ſana
in corpore ſano.
Superoſ cetur
& oret Vt redeat
miſeris abeat for⸗
tuna ſuꝑbis. Sci/
mus aūt quoniaʒ
peccatores deꝰ 
exaudit.
1
Carpimus hac Satyra optatꝰ quo/& īꝓba vota
2
Quę temere a ſuperis nulla ratione precamur.
3
Voto/homo ſępe petit.quę non intelligit ipſe.
4
Sed quę triia ſint diſcrimina forte datura.
e5v

FOLIO
5
Adſit in exemplū Midas rex:ſupplice voto
6
Qui temere optabat ꝙ quicquid tangeret aurū
7
Eet:&hinc olidę damnoſa optatio mentis
8
Huic fuit ad pęnam.nam panis verſus in aurum
9
At merū fuerat:ſic voti damna luebat:
10
Auriculas aſini fatua vt ceruice referret.
11
Multi diuitias optant/cenſuſ ſuperbos:
12
Et manibus quatiunt:Iouis at impellere tentant
13
Aures:nūmorū vt magnum concędat aceruū.
14
O male vouentes:funea pecunia multos
15
Ad miſeros caſus: & triia fata retruſit.
16
Quid lycini proſunt ędes: quid iugera campi?
17
Quid crai cenſus? quid Crœſi maxima gaʒa?
18
Non fauum nai finem:non funera rea.
19
Poſcit opem neruis quidam/longā ſeneam:
20
Poſcit & in longis opulentus viuere ſęclis:
21
Quem tamen aiduę crapulę/tuceta craa
22
Debilitant:neruoſ terit laſciua voluptas.
23
In pœnam multis fuit olim annoſa ſeneus
24
In qua ſollicito ſudamus ſępe dolore.
25
Peleus:& Neor viuax:Itacuſ Laertes:
26
Quei ſunt ſeram nimiū tardam ſeneam.
27
Accedunt ſenibus quando incōmoda multa.
28
Tum trahit ad votū quoſdam mundana poteas
29
Exitiū quę ſępe parit/mœam ruinam.
30
Exoptant alii formoſos corporis artus:
31
At animę iccirco perdunt plęrum ſalutem.
32
Optandum e/vt ſit mens ſana in corpore ſano
33
Et bona fama:fides: & morum vita bonorum:
34
Et ſedeat virtus in cao peore fulgens.

1
Eccle. xviii.
prouer. xv.
Eccs. vii.
Lucę. xx. in fi.
Ioh. ix.
Belege

Belege

11
Prouer. xvii.
Belege

14
Sapien. viii.
Belege


Belege

23
Ad hebre. 8.
Prouer. xvii.
Belege

Belege

28
Sapientie. v.
Eccle. xi.
Belege

Belege