GW5061/B33
f4r
XLIIII
[ Kap. 33 ]
De adulterio.
1'
Est fatuus qui scit vigilanti stertere naso :
2'
Et faciem digitis contegere vsque suis .
3'
Vxoremque suam subigi permittit : & audit
4'
Illecebras : ridet subdola catta iocos.
Lenocinii
fatuitas
Patronus est turpi⸗
tudinis qui crimen
celat vxoris. Qui
patitur vxorem suam
delinquere / matri⸗
moniumque suum con⸗
temnit : quique conta⸗
minationem non in⸗
dignatur pęna adul⸗
terii confligitur : do⸗
ctus spectare la⸗
cunar : doctus &
ad calicem vigilanti
stertere naso.
1
Res miseranda quidem / & censura digna Cathonis.
2
Quod vult coniugii nemo tenere fidem :
3
Nullus adulterii legem / aut pia iura veretur :
4
Iulia lex dormit : pœna vetusta silet.
f . iiii.
f4v

FOLIO
5
Non mulier nec vir sacrati fœdera fulcri
6
Conseruare solent : męchus vbique iacet :
7
Multis digna quidem res & laudanda videtur
8
Alterius lectum concutere / atque thorum.
9
Nec pudor vllus adest : nemo ensem / aut saxa veretur :
10
Iudicium parcit : pęna remissa iacet
11
Heu vetus in męchos tua lex tua Iulia dormit :
12
Cesar : ab Elysiis fontibus oro veni :
13
Turpius idque magis : sunt qui spectare lacunar
14
Docti : vt per thalamum cautus adulter eat.
15
Apponunt dygitos oculis vigilantibus : atque
16
Permittunt subigi pignora chara thori.
17
Vxorisne scelus audes spectare pudendum :
18
Cognita nec culpas probra? marite taces?
19
Expulit a regno fratrem Pelopeius Atreus :
20
Fœdasset
Fœdasset ] Eœdasset GW5061
proprii quod sibi iura thori :
21
Atque duos natos mactauit funere męsto :
22
Quo luerant mœchi crimina fœda patris.
23
Ingens clamor erat quando Lucretia passa est
24
Stuprum : a lasciuo contaminata viro.
25
Collatinus enim coniunx rumore leuato
26
Tarpeia regem pellit ab vrbe malum.
27
Clodius in cunctis dominatur gentibus : eheu :
28
Clodius impune tractat adulterium.
29
Heu mala dira parit putidę męchatio mentis :
30
Prosiliunt irę / mortis & exitium :
31
O vos mortales concordi viuite nexu :
32
Fœdera quid thalami sic violare iuuat?
33
Sit veneranda fides vxoris : sitque mariti :
34
Mutua sint semper gaudia : paxque frequens.
GW5061/B33
f4r
XLIIII
[ Kap. 33 ]
De adulterio.
1'
E fatuus qui ſcit vigilanti ertere naſo:
2'
Et faciem digitis contegere vſ ſuis .
3'
Vxorem ſuam ſubigi permittit: & audit
4'
Illecebras:ridet ſubdola catta iocos.
Lēocinij
fatuitas
Patronus ē turpi
tudinisqui crimē
cęlat vxoris.Qui
patitur vxorē ſuā
delinq̄re/ matri ⸗
moniū ſuū con
tēnit: qui cōta⸗
minationē nō in⸗
dignat pęna adul
terii cōfligit: do⸗
us ſpeare la⸗
cunar: dous &
ad calicē vigilāti
ertęre naſo.
1
Res miſeranda quidē/& cenſura digna Cathonis.
2
Ꝙ vult coniugii nemo tenere fidem:
3
Nullus adulterii legem/aut pia iura veret:
4
Iulia lex dormit:pœna vetua ſilet.
f .iiii.
f4v

FOLIO
5
Non mulier nec vir ſacrati fœdera fulcri
6
Conſeruare ſolent:męchus vbi iacet:
7
Multis digna quidem res & laudanda videt
8
Alterius leum concutere/at thorum.
9
Nec pudor vllus ade:nemo enſē/aut ſaxa veret:
10
Iuditium parcit:pena remia iacet
11
Heu vetus in męchos tua lex tua Iulia dormit:
12
Ceſar:ab Elyſiis fontibus oro veni :
13
Turpius id magis:ſunt qui ſpeare lacunar
14
Doi:vt per thalamum cautus adulter eat.
15
Apponunt dygitos oculis vigilantibus:at
16
Permittunt ſubigi pignora chara thori.
17
Vxoris ne ſcelus audes ſpeare pudendum:
18
Cognita nec culpas probra?marite taces?
19
Expulit a regno fratrem Pelopeius Atreus:
20
Eœdaet proprii ꝙ ſibi iura thori:
21
At duos natos maauit funere męſto
22
Quo luerant mœchi crimina fœda patris.
23
Ingens clamor ęrat quando Lucretia paa e
25
Stuprum:a laſciuo contaminata viro.
26
Collatinus enim coniunx rumore leuato
27
Tarpęia regem pellit ab vrbe malum.
28
Clodius in cunis dominat gentibus:ęheu:
29
Clodius impune traat adulterium.
30
Heu mala dira parit putidę męchatio mentis:
31
Proſiliunt ire/mortis & exitium:
32
O vos mortales concordi viuite nexu:
32
Fœdera quid thalami ſic violare iuuat?
33
Sit veneranda fides vxoris:ſit mariti:
34
Mutua ſint ſemper gaudia:pax frequens.

1
Sene. de ira.
Valeri. li. 4.
Prouer. xxii.
Iacobi. i.
Eccle. xxx.
Belege

Belege

9
Leuiti. xx.
Deutro. xxii.
Belege

11
ff. ad. l. iul. de
adul.
Belege

Belege

17
c. quemadmo⸗
dum de iu. iu.
Prouer. xviii
ff. de adul. l.
stupor.
Belege

23
xxxii. q. v. lu⸗
cretia.
Tarquinius
expulsus
Belege


Belege

34
Prouer. vi .
Belege