GW5061/B52
h4r
LX
[ Kap. 52 ]
Vxorem ducere propter opes.
1'
Diuitias propter solas : non prolis amore :
2'
Vxorem ducens / coniugiumve petens :
3'
Hic patitur merito lites : & iurgia / rixas :
4'
Et pacem / & perdit commoda connubii.
Nubere propter
diuitias.
Imperat ergo viro
Intolerabilius ni⸗
hil est quam fęmina di⸗
ues. Domus & di⸗
uitię dantur a paren⸗
tibus : a domino autem
proprie vxor pru ⸗
dens. Tecta iugitur
per stillantia litigio⸗
sa mulier. Si verum
inquiras saccus non
vxor amatur.
1
Aruinam multi quęrunt sub podice aselli :
2
Et cumulant trullas : stercora vana petunt :
3
Vxorem ducunt vetulam dum turpiter Eglen :
4
Quod nummos habeat / diuitiasque leues.
h. iiii.
h4v

FOLIO
5
Nulla quies illum recreat : pax nulla fouebit :
6
Semper habet rixas : litigiumque frequens :
7
Nulla voluptatis spectabunt ocia talem :
8
Magnarum allexit quem male saccus opum.
9
Nullaque speratur proles : dilectio nulla :
10
Vnam pacificam vix aget ille diem.
11
Quin sibi continuo saccus transuerberet aures :
12
Quem propter stultus factus / inersque fuit.
13
Raro hos fortunę facies comitatur amica :
14
Qui nummis nubunt : non sibi : non pueris.
15
Ducitur in thalamum funesta pecunia sola :
16
Propter opes trahimus grandia aratra thori.
17
Iustitia & doctrina nihil curatur : honestas
18
Nulla : sed ad censum pectora stulta ruunt.
19
Nam socer in primis : quid enim gener (inquid) in ęre
20
Possidet / aut nummis? iuggera quanta
quanta ] quanra GW5061
tenet?
21
Nec patris aut proaui probitas / virtus / vel honestas.
22
Quęritur : an vulgi semine prodierit?
23
Protinus ad nummos : de moribus vltima fiet.
24
Quęstio : sic fient nunquam in amore pares.
25
Inde fit / vt multis deserta habitare seorsum
26
Plus leue sit : talis quam iuga ferre thori.
27
Namque loquax mulier / verbosa : corpus adurit :
28
Atque animam & vires : membraque cuncta terit.
29
Propter opes teneram vendit quicumque iuuentam :
30
Mercatur lites & sine fine dolos :
31
Huic nihil est fidei : nihil & probitatis. ad omne
32
(Spes modo sit nummi) transeat ille nephas :
33
O male prudentes : qui tam connubia sęua
34
Quęritis : & seruum tenditis esse pecus.
GW5061/B52
h4r
LX
[ Kap. 52 ]
Vxorem ducere ꝓpter opes.
1'
Diuitias propter ſolas:non prolis amore:
2'
Vxorem ducens/coniugium ve petens:
3'
Hic patitur merito lites:& iurgia/rixas:
4'
Et pacem/& perdit cōmoda connubii.
Nubere
ꝓpter di⸗
uitias.
Imꝑat ergo viro
Intolerabilius ni/
hil ē ꝙᷓ fęmina di⸗
ues.Domus & di
uitię dant a parē⸗
tibus:a do autē
ꝓprie vxor pru ⸗
dens. Tea iugit
ꝑ illātia litigio /
ſa mulier. Si verū
inquiras ſaccꝰ nō
vxor amatur.
1
Aruinam multi quęrunt ſub podice aſelli:
2
Et cumulant trullas:ercora vana petunt:
3
Vxorem ducunt vetulam dum turpiter Eglen:
4
Ꝙ nūmos habeat/diuitiaſ leues.
h.iiii.
h4v

FOLIO
5
Nulla quies illū recreat:pax nulla fouebit:
6
Semper habet rixas:litigium frequens:
7
Nulla voluptatis ſpeabunt ocia talem:
8
Magnarum allexit quem male ſaccus opum.
9
Nulla ſperatur proles:dileio nulla:
10
Vnam pacificam vix aget ille diem.
11
Quin ſibi continuo ſaccus tranſuerberet aures:
12
Quem propter ultus faus/inerſ fuit.
13
Raro hos fortunę facies comitatur amica:
14
Qui nūmis nubunt:non ſibi:non pueris.
15
Ducitur in thalamum funea pecunia ſola:
16
Propter opes trahimus grandia aratra thori.
17
Iuitia & dorina nihil curatur:honeas
18
Nulla:ſed ad cenſum peora ulta ruunt.
19
Nam ſocer in primis:ꝗd enī gener(inꝗd)in ęre
20
Poidet/aut nūmis?iuggera quanra tenet?
21
Nec patris aut proaui ꝓbitas/virtus/vel honeas.
22
Quęritur:an vulgi ſemine prodierit?
23
Protinus ad nūmos:de moribus vltima fiet.
24
Quęio:ſic fient nunꝙᷓ in amore pares.
25
Inde fit/vt multis deſerta habitare ſeorſum
26
Plus leue ſit:talis ꝙᷓ iuga ferre thori.
27
Nam loquax mulier/verboſa:corpus adurit:
28
At animā & vires:membra cuna terit.
29
Propter opes teneram vendit quicū iuuentam:
30
Mercatur lites & ſine fine dolos:
31
Huic nihil e fidei:nihil & probitatis.ad omne
32
(Spes modo ſit nūmi)tranſeat ille nephas:
33
O male prudentes:qui tam cōnubia ſęua
34
Quęritis:& ſeruum tenditis ee pecus.

1
i. ad. cor. vii.
Prouer. xix.
Belege

Belege

9
prouer. v. in fi.
Belege

11
prouer. ix.
Belege

13
Ecclesi. xix.
Belege

19
prouer. vii.
Ecclesi. x.
Belege

Belege

25
Prouer. xxi
Belege

27
Prouer. xxv.
Ecclesi. xxv.
Belege

34
Eccs. xii.
Belege