GW5061/B53
h5r
LXI
[ Kap. 53 ]
De liuore & inuidia.
1'
Inuidię telum lato torquetur in orbe :
2'
Et status in terris hac sine nullus erit :
3'
Odia dira volant magni per climita mundi :
4'
Nec dum Nythardi semen abiuit atrox.
Inuidię
proprium.
Qui sibi inuidet
nihil est illo nequius
& hęc reddicio est
malicię illius. nequam
est oculus liuidi.
Inuidus alterius
rebus marcessit o⸗
pimis. Ne come⸗
das cum homine inuido
& ne desideres ci⸗
bos eius : quoniam
in similitudinem ario⸗
li & coniectoris ęsti⸗
mat quod igno⸗
rat. Comede et
bibe dicet tibi &
mens eius non est tecum.
1
Liuor edax : fatuos multos : animosque malignos
2
Concitat : & stultos pungit sine fine proteruos :
3
Nascitur inuidię telum : quod liuida corda
4
Parturit : & multos nusquam sinit esse quietos :
h5v

FOLIO
5
Duceris inuidia : quod ego te possideo plus.
6
Aut mihi sunt plures nummi : seu maior aceruus
7
Rerum : vel mihi quod plures redduntur honores.
8
Aes petis atque meum : quod nullo iure teneres.
9
Vel quia fastidis nostrum & contemnis amorem.
10
Lęthale est adeo vulnus liuoris acerbi :
11
Vt nequeat penitus sanari / aut rite mederi.
12
Est ea proprietas liuoris semper edacis :
13
Si sibi constituit quenquam mordere : quietem
14
Nullam agitat donec facinus perfecerit illud :
15
Non somnus : non vlla quies : non vlla voluptas
16
Est adeo dulcis : seu delectabilis vsquam :
17
Vt possit cordis procul extirpare dolores
18
Pallentes ideo fauces : pallentiaque ora
19
Semper habet liuor : macies in corpore toto
20
Glauca sedet : visus toruus : squallentiaque ora
21
Scintillant : rabidus nec plenis liuor ocellis
22
Suspicit in quenquam : furibundo pectore torpet.
23
Cuius pręcipuum tibi fert exemplar Ioseph:
24
Quem nunquam intuiti sunt recto lumine fratres :
25
Raro etiam inuidia nisi mersis flumine ridet
26
Nauibus : aut si fors perit ingens copia rerum.
27
Verum continuo rodat licet inuida corda :
28
Inuidia : ex proprio sentit sua damna dolore.
29
Nec quicquam nisi se valet ardens æthna cremare.
30
Maior & inuidia est fraternis cordibus orta.
31
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
32
Hoc Abel atque Chayn : hoc Atreus atque Thyestes
33
Ethiocles cum fratre suo : pluresque docebunt.
34
Inuidiam iccirco fugias sapiensque bonusque.
GW5061/B53
h5r
LXI
[ Kap. 53 ]
De liuore & inuidia.
1'
Inuidię telum lato torquetur in orbe:
2'
Et atus in terris hac ſine nullus erit:
3'
Odia dira volant magni per climita mundi:
4'
Nec dum Nythardi ſemen abiuit atrox.
Jnuidie
ꝓprium.
Qui ſibi inuidet
nihil ē illo nequiꝰ
& hęc reddicio ē
malicię illius.neꝗᷓ
e oculus liuidi.
Inuidus alterius
rebus marceit o
pimis. Ne come⸗
das cū hoīe īuido
& ne deſideres ci
bos eius: quoniā
in ſiłitudinē ario
li& cōieoris ei
mat quod igno⸗
rat. Comede et
bibe dicet tibi &
mēs eiꝰ nō ē tecū.
1
Liuor edax:fatuos multos:animoſ malignos
2
Concitat:& ultos pungit ſine fine proteruos:
3
Naſcitur inuidię telum: quod liuida corda
4
Parturit:& multos nuſꝗᷓ ſinit ee quietos:
h5v

FOLIO
5
Duceris inuidia:ꝙ ego te poideo plus.
6
Aut mihi ſunt plures nūmi:ſeu maior aceruus
7
Rerum:vel mihi ꝙ plures reddunt honores.
8
Aes petis at meum:quod nullo iure teneres.
9
Vel quia faidis norum & contemnis amorem.
10
Lęthale e adeo vulnus liuoris acerbi:
11
Vt nequeat penitus ſanari/aut rite mederi.
12
E ea proprietas liuoris ſemper edacis:
13
Si ſibi conituit quenꝗᷓ mordere:quietem
14
Nullam agitat donec facinus perfecerit illud:
15
Non ſomnus:non vlla quies:non vlla voluptas
16
E adeo dulcis:ſeu deleabilis vſꝗᷓ:
17
Vt poit cordis procul extirpare dolores
18
Pallentes ideo fauces:pallentia ora
19
Sęmper habet liuor:macies in corpore toto
20
Glauca ſedęt:viſus toruus:ſquallentia ora
21
Scintillāt:rabidus nec plenis liuor ocellis
22
Suſpicit in quenꝗᷓ:furibundo peore torpet.
23
Cuius precipuum tibi fert exemplar Ioſeph:
24
Quem nunꝗᷓ intuiti ſunt reo lumine fratres:
25
Raro etiam inuidia niſi merſis flumine ridet
26
Nauibus:aut ſi fors perit ingens copia rerū.
27
Verum continuo rodat licet inuida corda:
28
Inuidia:ex ꝓprio ſentit ſua damna dolore.
29
Nec quicꝗᷓ niſi ſe valet ardens æthna cremare.
30
Maior & inuidia e fraternis cordibus orta.
31
Fraterno primi maduerunt ſanguine muri.
32
Hoc Abel at Chayn:hoc Atreus at Thyees
33
Ethiocles cum fratre ſuo:plureſ docebunt.
34
Inuidiam iccirco fugias ſapienſ bonuſ.

1
Eccle. xiiii.
in episto.
xlvi. di. clericus
Belege

Belege

6
prouer. xxviii
Belege

Belege

8
Ecclesi. xiiii.
Belege

Belege

11
prouer. xxiii.
Belege

18
Descriptio
Inuidię ex
Belege

Belege

27
Ecclesi. xlviii
Belege


Belege

31
Genesis iiii.
Belege

Belege