GW5061/B54
h6r
LXII
[ Kap. 54 ]
De impatientia correctionis
1'
Tibia cui fatuo / tantum solatia prębet.
2'
Nec curat cytharam : plectra & amęna lyrę :
3'
Hic propere ascendat stultorum (posco) carinam :
4'
Et remos celeri concitet ille manu.
Non velle
corrigi.
In auribus insipi⸗
entium ne loqueris
quia despicient do⸗
ctrinam eloquii tui
Musica in luctu im⸗
portuna narratio
Cum dormiente lo⸗
quitur qui enarrat
stulto sapientiam.
Non patitur stul⸗
tus sua verba aut
facta reprehendi.
1
Stultitię infaustę certissima signa videntur
2
In fatuo . qui non verbis auscultat amicis :
3
Nam stolidę illius tanta est correctio mentis :
4
Audire vt nequeat sapientes digna loquentes.
h6v

FOLIO
5
Cum tamen & prudens : bona quę sunt iugiter audit
6
Et sapere vt possit : sapientes semper honorat :
7
Suscipit : & sequitur : sua quo sapientia crescat.
8
Fistula sed fatuo solatia dultia prębet :
9
Nec curat citharę sonitus : nec barbitos illum
10
Oblectat : fidibus non delectatur amęnis.
11
Nil magis vsque placet fatuo : nil dulce videtur :
12
Quam baculus crispus : quam rustica fistula stulto.
13
Nec sinit vt quisquam sibi dogmata sana ministret :
14
Nec patitur quenquam qui corrigit / aut monet ipsum
15
Inde fit vt magnum fatuorum crescat / & ingens
16
Agmen vbique nimis : quid sis precor improbe stulte
17
Disce : hominem te scis mortalem : scisque caducum :
18
De cęno terrę genitum : de stercore factum :
19
Ex cinere / & terra / limo / cęnoque lutoque
20
Compositum : at sensus tribuit natura scientes :
21
Et data clara quidem ratio est : animalia bruta
22
Qua nobis cędunt : sed tu pręcordia stulta
23
Qui geris : acceptę rationis munera rumpis.
24
Quid tua te nimium iactat funesta potestas?
25
Quid te nobilitas? facies? quid culta iuuentus?
26
Quid te diuitię molles? quid corporis artus
27
Extollunt? tibi quę damnum & nocumenta ministrant.
28
Est sapiens solus / locupletior omnibus : idem
29
Fortior & cunctis : hunc audi : illumque sequaris.
30
Est melius : prudens si dure corripiat te :
31
Quam si te fatuus mulcenti arrideat ore.
32
Quandoquidem hic fœlix homo : quisquis corde pauorem
33
Semper habet : pœnas semper meditatur acerbas.
34
Atque dei suffert primis iuga dulcia ab annis.
GW5061/B54
h6r
LXII
[ Kap. 54 ]
De impatientia correionis
1'
Tibia cui fatuo/tantum ſolatia prębet.
2'
Nec curat cytharam:plera & amęna lyrę:
3'
Hic propere aſcendat ultorum(poſco) carinam:
4'
Et remos celeri concitet ille manu.
Nō velle
corrigi.
In auribus inſipi/
entiū ne loqueris
ꝗa deſpicient do
rinā eloquii tui
Muſica in luu ī
portuna narratō
Cū dormiente lo
quit qui enarrat
ulto ſapientiā.
Non patitur ul
tus ſua verba aut
faa reprēdi.
1
Stultitię infauę certiima ſigna videntur
2
In fatuo . qui non verbis auſcultat amicis:
3
Nam olidę illius tanta e correio mentis:
4
Audire vt nequeat ſapientes digna loquentes.
h6v

FOLIO
5
Cū tamen & prudens:bona quę ſunt iugiter audit
6
Et ſapere vt poit:ſapientes ſemper honorat:
7
Suſcipit: & ſequitur:ſua quo ſapientia creſcat.
8
Fiula ſed fatuo ſolatia dultia prębet:
9
Nec curat citharę ſonitus:nec barbitos illum
10
Obleat:fidibus non deleatur amęnis.
11
Nil magis vſ placet fatuo:nil dulce videt:
12
Ꝙᷓ baculus criſpus:ꝗᷓ ruica fiula ulto.
13
Nec ſinit vt quiſꝗᷓ ſibi dogmata ſana miniret:
14
Nec patitur quenqᷓ qui corrigit/aut monet ipſum
15
Inde fit vt magnū fatuorum creſcat/& ingens
16
Agmen vbi nimis: ꝗd ſis precor improbe ulte
17
Diſce:hominē te ſcis mortalem:ſciſ caducū:
18
De cęno terrę genitum:de ercore faum:
19
Ex cinere/& terra/limo/cęno luto
20
Compoſitum : at ſenſus tribuit natura ſcientęs:
21
Et data clara quidem ratio e:animalia bruta
22
Qua nobis cędunt:ſed tu pręcordia ulta
23
Qui geris:acceptę rationis munera rumpis.
24
Quid tua te nimiū iaat funea poteaſ?
25
Quid te nobilitas?facies?quid culta iuuentus?
26
Quid te diuitię molles?quid corporis artus
27
Extollunt?tibi quę damnū & nocumēta minirāt.
28
E ſapiens ſolus/locupletior omnibus:idem
29
Fortior & cunis:hunc audi:illum ſequaris.
30
E melius:prudens ſi dure corripiat te:
31
Ꝙᷓ ſi te fatuus mulcenti arrideat ore.
32
Quādoquidē hic fœlix homo:ꝗſꝗs corde pauorē
33
Semper habet:pœnas ſemper meditat acerbas.
34
At dei ſuffert primis iuga dulcia ab annis.

1
Prouer. xxiii
Ecclesi. xxii
Belege

5
Prouerbi. i. &
xviii.
Belege

9
prouer. x.
Ecclesi. xv.
Belege

12
prouer. xxiiii
& . xxvi.
Belege

17
Sapien. vii. x
& . xv
Ad Rom. vi.
Belege

21
Ecclesi. xxv.
Ps. cxviii.
Belege

27
Eccle. 3. & . 17
Eccs. vii.
Belege

30
Iob. ii.
Iob. xxviii.
Ps. xviii.
Belege

32
prouer. i. viii
Math. xi.
& . xxiii.
Belege