GW5061/B56
h8r
LXIIII
[ Kap. 56 ]
De sęcularis potentię exitu
1'
Non fuit in terris vnquam tam magna potestas :
2'
Tempore quę fragili non quoque difflueret :
3'
Cuncta rapit lœthum : mors vltima linea rerum est.
4'
Res hominum nulla conditione manent.
Potentatus
seculi finis.
Cunctis diebus suis
impius superbit : &
numerus annorum
incertus est tiran⸗
nidis eius . Multi ti⸗
ranni sederunt in
throno : & insuspi⸗
cabilis portauit di⸗
adema Multi po⸗
tentes oppressi sunt
valide : & gloriosi
traditi sunt in ma⸗
nus alterorum.
1
O tardos animo fatuos : quos magna potestas
2
Eleuat : & nimium qui munera vana sequuntur :
3
Tanquam perpetuis vita hęc sit firma columnis :
4
Nec moribunda quidem capiat per tempora finem.
h8v

FOLIO
5
Magnanimus cęsar qui sub iuga romulum traxit.
6
Marte sat indomito / spatiosi climata mundi :
7
Et tenuit sceptrum regni / facesque superbos
8
Solus : & incępit ciues torquere potentes :
9
Tempore sed modico tam sęua potentia mansit
10
Horrenda cecidit tandem cum morte necatus.
11
Sceptraque persarum Darius tulit : optima regna & :
12
Sed non contentus propriis: externa cupiuit
13
Imperia : hinc proprium perdit regnum & diadema.
14
Ipse etiam Xerxes regum ditissimus olim :
15
Dum cupit externas bello popularier oras :
16
Attica regna adiens : amisit / castra / virosque :
17
Atque rates pariter turritas mersit in vndis :
18
Et Nabuchodonosor sceptro Babilona gubernans
19
Fortunę nimium dum fidit : tentat honores
20
Diuinos pręstare sibi : sed summa potestas
21
In speciem bruti regem mutauit inanem.
22
Magnus Alexander cui vix suffecerat orbis
23
Immensus : graiis primus dominator in oris :
24
Non secum ad stygiam sua vexit regna paludem.
25
Quid Cyrum refero? lambens in morte cruorem
26
Sanguinis ipse sui : sic transit gloria mundi.
27
Crœsus quandoquidem regnisque / opibus vel
opibus vel ] opibusvel GW5061
opimis :
28
Non contentus erat : tamen hunc fortuna fefellit :
29
Euertitque suum regnum : atque potentia sceptra.
30
Omnia regna cadunt : ruit & mundana potestas :
31
Exemplum dat Roma potens : Carthago : Mycęne :
32
Et Solymę : atque Tyros : & Gręcia tota : subibit
33
Mox latium. pereunt quia nam mortalia cuncta
34
Quę facimus : cunctis exitus vnus erit.
GW5061/B56
h8r
LXIIII
[ Kap. 56 ]
De ſęcularis potentię exitu
1'
Non fuit in terris vnꝗᷓ tam magna poteas:
2'
Temporequę fragili non quo difflueret:
3'
Cuna rapit lœthum:mors vltima linea rerū e.
4'
Res hominū nulla conditione manent.
Potēta⸗
tus ſecu⸗
li finis.
Cūis diebꝰ ſuis
impius ſuꝑbit: &
numerus annorū
incertus e tiran
nidis eiꝰ .Multi ti
ranni ſederunt in
throno:& īſuſpi
cabił portauit di
adema Multi po
tētes opi sunt
valide:& glorioſi
traditi ſunt in ma
nus alteroꝶ.
1
O tardos animo fatuos:quos magna poteas
2
Eleuat: & nimiū qui munera vana ſequuntur:
3
Tanꝗᷓ perpetuis vita hęc ſit firma columnis:
4
Nec moribunda quidē capiat ꝑ tēpora finem.
h8v

FOLIO
5
Magnanimus cęſar qui ſub iuga romulum traxit.
6
Marte ſat indomito/ſpatioſi climata mundi:
7
Et tenuit ſceptrum regni/faceſ ſuperbos
8
Solus: & incępit ciues torquere potentes:
9
Tempore ſed modico tam ſęua potentia manſit
10
Horrenda cecidit tandem cum morte necatus.
11
Sceptra perſarum Darius tulit: optima regna&:
12
Sed non contentus propriis: externa cupiuit
13
Imperia:hinc propriū perdit regnū & diadema.
14
Ipſe etiam Xerxes regum ditiimus olim:
15
Dum cupit externas bello popularier oras:
16
Attica regna adiens:amiſit/cara/viroſ:
17
At rates pariter turritas merſit in vndis:
18
Et Nabuchodonoſor ſceptro Babilona gubernās
19
Fortunę nimiū dum fidit:tentat honores
20
Diuinos pręare ſibi:ſed ſūma poteas
21
In ſpeciem bruti regem mutauit inanem.
22
Magnus Alexander cui vix ſuffecerat orbis
23
Immenſus:graiis primus dominator in oris:
24
Nō ſecum ad ygiam ſua vexit regna paludem.
25
Quid Cyrum refero?lambens in morte cruorem
26
Sanguinis ipſe ſui:ſic tranſit gloria mundi.
27
Crœſus quandoquidē regniſ/opibusvel opimis:
28
Non contentus erat:tamen hunc fortuna fefellit:
29
Euertit ſuum regnū:at potentia ſceptra.
30
Omnia regna cadunt:ruit & mundana poteas:
31
Exemplū dat Roma potens:Carthago:Mycęne:
32
Et Solymę:at Tyros: & Grecia tota:ſubibit
33
Mox latiū.pereunt ꝗa nam mortalia cuna
34
Quę facimus:cunis exitus vnus erit.

1
Iob. xv.
Eccle. 9. & . 29
satyra omnibus in
terris.
Eccs. xi.
Belege


Belege

Belege

18
Nabuchodo⸗
nosor. Dan. 3.
Belege

Belege

Belege

Belege

30
Ecclesi. x.
Belege

32
Ecclesi. xlix.
Iob. iii.
Apoca. xviii.
Sapien. vii.
Belege