GW5061/B70
k8r
LXXX
[ Kap. 70 ]
De improuidentia futuri.
1'
Quisquis in æstatis fœcundo tempore : messem
2'
Negligit : & fructus : nec bona grana legit :
3'
Cogitur hyberno / sub sole carere cupitis :
4'
Vrsorum & dygitos suggere more suos.
Pigricie
fatuitas.
Vade ad formicam
o piger / & conside
ra vias eius : & dis
ce sapientiam : que
parat in ęstate ci⸗
bum sibi : & congre
gat in messe quod
commedat. Formi
cę populus infirmus
qui pręparet in messe
cibum suum. Omnis autem
piger semper in ęgesta
te est.
1
Stultum pręterea reputo qui deside vita
2
Viuit : & in pigro pectore torpor inest.
3
Quis non castiget fatuum hunc : qui tempore nullo
4
Dispensat vitę commoda recta suę?
k8v

FOLIO
5
Non aptare potest animum ad quęcunque futura :
6
Inceptor stolidus : nec sua facta notat.
7
Hic nihil acquirit rerum pro corporis vsu :
8
Omnia dilapidat : nil retinere solet.
9
Est adeo demens : proprios nil cernit ad vsus :
10
Rebus oportunis inuigilatque nihil :
11
Prouidet atque nihil stultus : nisi cogat egestas :
12
Atque fames stimulet : torqueat atque sitis :
13
Temporis haud fatuus meditatur fata futuri :
14
Pręsentes tantum respicit ille dies.
15
De naso ad fauces : hominis meditatio stulti
16
Vergitur : vlterius mens sua vana tepet :
17
Hunc puto prudentem : versat quem cura futuri
18
Vnde habeant pueri forte alimenta sui :
19
Quęrit & æstatis calidę sub tempore : fructus
20
Ad vitam vt possit commoda habere suis.
21
Ast illum penitus fateor ratione carentem :
22
Ad res qui nunquam prouida corda gerit.
23
Dormitat fatuus stratus sub sole calenti.
24
Qui nihil acquirit sed bona parta vorat :
25
Tristis hyems istum ieiuno gutture torquet :
26
Non habet vt stomachum quit satiare suum :
27
Et vitam miseram brumali tempore ducit.
28
Qui tempestiuas non cumulauit opes.
29
Qui non colligit fænum : cum Iulius ardet :
30
Nec sibi quęsiuit emolumenta domus :
31
Frigeat in bruma gelida : quęratque per vrbem :
32
Fasciculos fœni : stramina nuda terat.
33
Exemplum magni prębet formica laboris :
34
Colligit & seruat tempore quęque suo.
GW5061/B70
k8r
LXXX
[ Kap. 70 ]
De improuidentia futuri.
1'
Quiſquis in æatis fœcūdo tempore:meem
2'
Negligit:&fruus:nec bona grana legit:
3'
Cogitur hyberno/ſub ſole carere cupitis:
4'
Vrſorum & dygitos ſuggere more ſuos.
Pigricie
fatuitas.
Vade ad formicā
o piger/& cōſide
ra vias eius:& diſ
ce ſapientiā: que
parat in ęate ci⸗
bū ſibi: & congre
gat ī mee quod
cōmedat. Formi
cę ppłs infirmus
ꝗ paret ī mee
cibū ſuū. Oīs aūt
piger ſꝑ in ęgea
te e.
1
Stultum pręterea reputo qui deſide vita
2
Viuit:&in pigro peore torpor ine.
3
Quis non caiget fatuū hūc:qui tempore nullo
4
Diſpenſat vitę cōmoda rea ſuę?
k8v

FOLIO
5
Non aptare pote animū ad quęcun futura:
6
Inceptor olidus:nec ſua faa notat.
7
Hic nihil acquirit rerum pro corporis vſu:
8
Omnia dilapidat:nil retinere ſolet.
9
E adeo demens:proprios nil cernit ad vſus:
10
Rebus oportunis inuigilat nihil:
11
Prouidet at nihil ultus:niſi cogat egeas:
12
At fames imulet:torqueat at ſitis:
13
Temporis haud fatuus meditatur fata futuri:
14
Pręſentes tantū reſpicit ille dies.
15
De naſo ad fauces:hominis meditatio ulti
16
Vergitur:vlterius mens ſua vana tepet:
17
Hunc puto prudentem:verſat quem cura futuri
18
Vnde habeant pueri forte alimenta ſui:
19
Quęrit&æatis calidę ſub tempore:fruus
20
Ad vitam vt poit cōmoda habere ſuis.
21
A illum penitus fateor ratione carentem:
22
Ad res qui nunꝗᷓ prouida corda gerit.
23
Dormitat fatuus ratus ſub ſole calenti.
24
Qui nihil acquirit ſed bona parta vorat:
25
Triis hyems ium ieiuno gutture torquet:
26
Non habet vt omachum quit ſatiare ſuū:
27
Et vitam miſeram brumali tempore ducit.
28
Qui tempeiuas non cumulauit opes.
29
Qui non colligit fænum:cū Iulius ardet:
30
Nec ſibi quęſiuit emolumenta domus:
31
Frigeat in bruma gelida:quęrat per vrbem:
32
Faſciculos fœni:ramina nuda terat.
33
Exemplū magni prębet formica laboris:
34
Colligit & ſeruat tempore quę ſuo.

1
lxxxiii. dis
nihil
Prouer. vi.
Belege

5
Deutr. xxxii
Belege

8
Ecclesi. xxvi.
Belege

11
Prouer. xix
Belege

15
prouer. xiii
Belege

18
Ecclesi. iii. &
xxxviii.
prouer. xx.
Belege

21
Sapien. xv.
Belege

23
Prouer. vi. &
xxiiii.
Belege

25
prouer. xxi.
Belege

27
Prouer. xxvi
Math. xxv
Belege

29
Ecclesi. xxii
Belege

31
Prouer. xxii.
Belege

Belege