GW5061/B81
m1r
LXXXIX
[ Kap. 81 ]
De cellariis & cocis.
1'
En venit aucta cohors promorum iamque coquorum.
2'
Commissęque domus cetera turba venit :
3'
Ad nauem properant. & forti robore sulcant :
4'
Adiuta his citius carbasa nostra volant.
Coqui et
cellarii.
In cella atque penu
gens hęc furit. in⸗
que culina. Et meli
ora bibens / pinguia
queque vorat. Con
sumentur carnes
& coquatur vniuer
sa conpositio & os⸗
sa tabescent.
1
Est damnosa nimis dominis hęc turba penatum
2
Cuius iam crapulas : luxuriemque vides.
3
Est natura coquis / & promis semper iniqua :
4
Quos domini nulla sollicitudo manet.
m. i.
m1v

FOLIO
5
Inque vicem iactant : quoniam nos sola voluptas
6
Potus iucundi confouet atque cibi :
7
Edendum est igitur nobis / semperque bibendum :
8
Nos cibus / & pascunt vina aliena quidem.
9
Inuenies raros custodes esse fideles /
10
Aut seruos dominis. perfida turba laris.
11
Sopito domino reserat cellarius vrnas :
12
Atque aperit sapidi vasa vetusta meri.
13
Oenophorum vino complet : vacuatque lagęnas
14
Bacchi : quas seruat ad sua gaudia herus.
15
Contenti non sunt : proprio consumere luxu.
16
Credita quę manibus sunt bona cuncta penus.
17
Adducunt alios ganeones atque bibones :
18
Quorum opera possint euacuare cados.
19
Nulla fides illis : iacturę damna futurę
20
Hi nihil aduertunt : decipiunt sed herum.
21
In lecto recubans / censu pereunte / patronus
22
Nil sentit : seruos credit habere bonos.
23
Sed cum forte iubet sibi dulcem afferre lyęum :
24
Bombo vasa sonant euacuata graui.
25
Est dolus in promis : est & versutia fallax :
26
Infidi dominum decipiuntque suum.
27
Quid coquus inmundus facit : & qua fraude patronum
28
Decipit? en audi : sordida gesta cano :
29
Ista caterua quidem nulla pietate mouetur :
30
Edunt : consumunt / & bona cuncta vorant.
31
Emptaque fumosam veniunt quęcunque culinam :
32
Inmundus gustat fercula prima coquus.
33
Inde fame si quis coquus aut cellarius vnquam
34
Deperit : at crapula dicitur vsque mori.
GW5061/B81
m1r
LXXXIX
[ Kap. 81 ]
De cellariis & cocis.
1'
En venit aua cohors promorū iam coquoꝶ.
2'
Cōmię domus cetera turba venit:
3'
Ad nauem ꝓperant.& forti robore ſulcant:
4'
Adiuta his citius carbaſa nora volant.
Coqui et
cellarii.
In cella at penu
gens hęc furit.in⸗
 culina. Et meli
ora bibēs/ pīguia
que vorat.Con
ſumentur carnes
& coquat vniuer
ſa cōpoſitio & oſ⸗
ſa tabeſcent.
1
E damnoſa nimis dominis hęc turba penatū
2
Cuius iam crapulas:luxuriem vides.
3
E natura coquis/& promis ſemper iniqua:
4
Quos domini nulla ſollicitudo manet.
m.i.
m1v

FOLIO
5
In vicem iaant:quoniā nos ſola voluptas
6
Potus iucundi confouet at cibi:
7
Edendum e igit nobis/ſemper bibendū:
8
Nos cibus/&paſcunt vina aliena quidem.
9
Inuenies raros cuodes ee fideles/
10
Aut ſeruos dominis.perfida turba laris.
11
Sopito domino reſerat cellarius vrnas:
12
At aperit ſapidi vaſa vetua meri.
13
Oenophorum vino complet:vacuat lagęnas
14
Bacchi:quas ſeruat ad ſua gaudia herus.
15
Contenti non ſunt:proprio conſumere luxu.
16
Credita quę manibus ſunt bona cūa penus.
17
Adducūt alios ganeones at bibones:
18
Quoꝶ opera point euacuare cados.
19
Nulla fides illis:iaurę damna futurę
20
Hi nihil aduertūt:decipiunt ſed herum.
21
In leo recubans/cenſu pereunte/patronus
22
Nil ſentit:ſeruos credit habere bonos.
23
Sed cū forte iubet ſibi dulcem afferre lyęum:
24
Bombo vaſa ſonant euacuata graui.
25
E dolus in promis:e & verſutia fallax:
26
Infidi dominū decipiunt ſuum.
27
Quid coquus īmundus facit: & qᷓ fraude patronū
28
Decipit?en audi:ſordida gea cano:
29
Ia caterua quidem nulla pietate mouetur:
30
Edunt:conſumunt/& bona cuna vorant.
31
Empta fumoſam veniūt quęcun culinam:
32
Inmundus guat fercula prima coquus.
33
Inde fame ſi quis coquus aut cellarius vnꝗᷓ
34
Deperit:at crapula dicitur vſ mori.

1
Ezech. xxiiii
Belege

5
Prouer. xxi.
& . xxiii.
Belege

6
Esaię. lxv.
Belege

7
Prouer. xix
Math. xxiiii
Belege

13
Eccle. xxxi.
Belege

15
Prouer. xii.
Belege

19
Lucę. xvi.
Belege

20
Treno. v.
prouer. xxix.
Belege

25
Eccle. xxxii.
Lucę. xii.
Belege

29
Ad ephe. vi
Belege