GW5061/B24
e3r
XXXV
[ Kap. 24 ]
De nimia curiositate mortalium.
1'
Qui curas hominum cunctorum ferre laborat :
2'
Nec proprios fructus : nec sua damna videt.
3'
Is quoque sit patiens : & discat ferre dolores
4'
Si premitur mundi mole / ruatque / graui.
Cura inutilis
O curas hominum : o
quantum est in rebus
inane. Aliena cu⸗
ras ea quę ad te non
attinent. Noli plus
sapere quam oporte⸗
at. Alciora te ne
quęsieris : & fortio⸗
ra te ne scrutatus
fueris. sed quę pręce⸗
pit tibi deus illa co⸗
gita : & in pluribus
operibus eius ne fue⸗
ris curiosus Non
est enim tibi neces⸗
sarium ea quę abscon⸗
dita sunt videre
oculis tuis etc.
1
Qui plus ferre cupit : propriis portare lacertis
2
Quam valet : hic fatuus sua sponte pericla subibit.
3
Imprudens etenim quisquis ceruice parata
4
Vult molem sufferre grauem : & iuga tristia solus.
e iii
e3v

FOLIO
5
Cum sit opus multis talem portare laborem.
6
Qui dorso imponit spatiosi pondera cœli :
7
Et capit id quod ferre nequit : velociter iste
8
Corruit : & cępti hunc tandem imprudentia mordet.
9
Historię nobis recinunt exempla : quod ille
10
Magnus Alexander toto sudasset in orbe.
11
Europę atque Asię fines : non denique mundus
12
Suffecere sibi : tanquam pro corpore paruo
13
Non satis ista foret tellus quam iure teneret.
14
Attamen exigua tandem compostus in vrna :
15
Sarcophago contentus erat paruoque sepulchro.
16
Mors horrenda docet : quo quis contentus abire
17
Debeat : & qualem sectentur corpora finem.
18
Cynicus ille / fuit gręcis plus diues in oris
19
Cognitus : & sophię celebris pręceptor & auctor :
20
Non ędes magnas : non hic sublimia tecta
21
Quęsiit : at vacuo speculatus vase : forato & :
22
Astrorum motus : curauit sęcula nusquam.
23
Magna quies istunc atque ocia blanda manebunt
24
Qui forti curas abigit de pectore vanas :
25
Haud onus imponit dorso quod ferre recusat.
26
Maxima qui tentat : voto qui concipit alta :
27
Pondus & aggreditur rerum : tolerare laboret
28
Grandia : quę mordax imponit cura lacertis.
29
Quid iuuat ingentem manibus quod vincimus orbem?
30
Angorem frustra patimur : curasque modestas?
31
Si tandem hanc animam / stygias mittemus in oras?
32
Qui curat quid mundus agat : quo cęsar in orbe
33
Martem agitet : nunquam tranquilla viuit in hora.
34
Stultus & is : curans quod nec mutare valebit.
GW5061/B24
e3r
XXXV
[ Kap. 24 ]
De nimia curioſitate mortalium.
1'
Qui curas hominū cunorum ferre laborat:
2'
Nec proprios fruus:nec ſua damna videt.
3'
Is quo ſit patiens:&diſcat ferre dolores
4'
Si premitur mundi mole/ruat/graui.
Cura īuti
lis.
O curas hoīm:o
quantū eſt ī rebꝰ
inane. Aliena cu
ras ea qᷓad te nō
attinēt. Noli plꝰ
ſapere ꝗ͂ oporte⸗
at. Alciora te ne
qᷓſieris: & fortio⸗
ra te ne ſcrutatus
fueris.ſed qᷓ ce⸗
pit tibi deꝰ illa co
gita: & in pluribꝰ
oꝑibus eiꝰ ne fue
ris curioſus Non
e enī tibi neceſ⸗
ſariū ea qᷓ abſcō⸗
dita ſunt videre
oculis tuis & c.
1
Qui plus ferre cupit:propriis portare lacertis
2
Ꝙ valet:hic fatuus ſua ſponte pericla ſubibit.
3
Imprudens etenim quiſquis ceruice parata
4
Vult molem ſufferre grauē: & iuga triia ſolus.
e iii
e3v

FOLIO
5
Cum ſit opus multis talem portare laborem.
6
Qui dorſo imponit ſpatioſi pondera cœli:
7
Et capit id quod ferre nequit:velociter ie
8
Corruit:& cępti hunc tandē imprudētia mordet.
9
Historię nobis recinunt exempla:ꝙ ille
10
Magnus Alexander toto ſudaet in orbe.
11
Europę at Aſię fines:non deni mundus
12
Suffecere ſibi:tanꝗ͂ pro corpore paruo
13
Non ſatis ia foret tellus quam iure teneret.
14
Attamen exigua tandem compous in vrna:
15
Sarcophago cōtentus erat paruo ſepulchro.
16
Mors horrenda docet:quo quis cōtentus abire
17
Debeat: & qualem ſeentur corpora finem.
18
Cynicus ille/fuit gręcis plus diues in oris
19
Cognitus: & ſophię celebris pręceptor & auor:
20
Non ędes magnas:non hic ſublimia tea
21
Quęſiit:at vacuo ſpeculatus vaſe:forato &:
22
Arorum motus:curauit ſęcula nuſꝗ͂.
23
Magna quies iunc at ocia blanda manebunt
24
Qui forti curas abigit de peore vanas:
25
Haud onus imponit dorſo quod ferre recuſat.
26
Maxima qui tentat:voto qui concipit alta:
27
Pondus & aggreditur rerū:tolerare laboret
28
Grandia:quę mordax imponit cura lacertis.
29
Quid iuuat ingentē manibus ꝙ vincimus orbem?
30
Angorē frura patimur:curaſ modestas?
31
Si tandem hanc animā/ygias mittemus in oras?
32
Qui curat quid mundus agat:quo cęſar in orbe
33
Martem agitet:nunꝗ͂ tranquilla viuit in hora.
34
Stultus & is:curans ꝙ nec mutare valebit.

1
de renun c. i.
in prin. li. vi.
Teren.
Ad roma. xii
Belege

6
prouer. xx.
Eccl. i. & xiii.
Belege

Belege

16
Eccle. vii.
Belege

Belege

Belege

28
Prouer. xvii.
Sapien. v.
Math. xvii.
Belege

34
Sapien. viii
Belege